Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. V. Budapest 1906.

4. Adalékok a felsőmagyarországi ev. egyház történetéhez. Földváry László

vel si est vicinior suo Conseniori, cum chartáé adpositis dis­cessus sui caussis et argumentis, propositum hoc suum signi­ficet. Senioris vel Con-Senioris erit Officii cum Contubernali Inspectore, tales causas et argumenta bene examinare, et vel adprobare vel improbare. Adprobata si fuerint, nec meliorari possint: tum talis V. D. Minister omnia componenda et coor­dinanda rite componat et coordinet. Ita dein in nomine Domini discedat' sed post trienniumin aliam Ecclesiam. 1 2 do- Annua illa Passionis Domini decantatio, cum ad talem Actum tragicum prorsus non pertineat, et aliquando propter hos vel illos in canendo admissos errores, visum apud Auditores excitare soleat: vel V. D. Minister ab Altari, vel vero Cantor de Choro, eandem Históriám graviter legát, usque suum habeat respirium, et Auditores ita longa mora in per­petuo silentio non maneant, illi versiculi in Libello Passionali adpositi decantentur. Libellus hic anno praeterito hic Neosolii recusus est, satis levidensis pretii. 3 0, Quum a fundata Catechisatione plebi et juventuti longe plus pendeat emolumenti, quam a S. Sermonibus: omnem dent operám V. D. Ministri, ut sicut alio, ita imprimis hoc Quadragesimali tempore sufficienter defungantur Officio Catechetarum. Ista saltim tria dum hac vice ad Venerandos Dnos fratres ex officio perscribo, charissimosque domesticos amice' saluto, favori et amori vestro traditus, constanter esse cupio devinctissimus fráter Michael Szinovitz Superintendens. Neosolii die 27 martii 1786. Közli: Foldváry László. 1 Seculo XVII moris erat, ut Minister Evangelicus quotannis Eccle­siae valediceret (hoc adhuc — 1786 — apud Reformatos in usu est), nunc triennio jubentur morari in una Ecclesia.

Next

/
Thumbnails
Contents