Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. V. Budapest 1906.
4. Adalékok a felsőmagyarországi ev. egyház történetéhez. Földváry László
Vicinorum Thurocziensis et Arvensis Cottuum Locis aberrantes Scholas, Acatholici ab attentandis eo fine ad loca non Articularia in Comitatu hocce sita excursionibus sub condigna animadversione illico inhibeantur, et effective arceantur, debite curare noverint Praetit. Dnes Vestrae. Quod autem frequentandas, a cechalistis oppidi S. Nicolai inhabitatoribus Processiones Theopsoricae, aliaque obeunda pietatis officia respicit: siquidem Cechalistae, s. Contubernales opifices tales quidem qui ex benigna concessione Regia, et non aliorum privilegio seu Articulis Cechalibus provisi sunt, juxta eosdem regulandi venirent, Regio autem privilegio Cechali destituti ad impetrandum illud, relegandi venirent. Hoc proinde in passu Titt. D. Vestris id ipsum rite observare, observarique, et exequi facere incumbet, adeoque opifices Privilegio Regali Cechali provisos, ad satisfaciendum in talibus praescriptis quibusvis Articulis et quidem a capite iis, qui de promotione et auctione Christianae pietatis et Cultus Divini sonant, effective stringent et adigent. Privilegio autem Regio destitutos, ad suam Mattem pro impetratione cum praefixione, qui brevioris competentis tarnen Termini, et iisdem praemittenda declaratione, quo effluxo illo et Privilegio non impetrato, ipso facto exercitio opificii privabuntur, relegabuntur. Circa denique ab Acatholicis demortuorum illicito modo sepulturas, cum ejusmodi ausus illiciti et praesumtuosi Actus Clementissimis pariter Suae Mattis Caesareo-Regio Dispositionibus et Ecclesiae ritibus contrarientur ; eosque unice in vexam et opprobrium Orthodoxae Religionis, ac ejusdem Ministrorum directos fuisse luculenter pateret : ne itaque his et similibus impune relictis, ad alia non minus perpetranda licentia eorum in majus crescat, Praet. D. Vestris serio districtim injungi, quatenus in praedeclaratarum sepulturarum Auetores Judicialiter inquirere, adversum- eos actore Fisco suo Comitatensi procedere, deque eventu hujus, quam et praemissorum universorum effectu, Consilium hoc adaequate informare, imposterum vero quosvis Acatholicorum abusus et excessus ad exigentiam in Anno adhuc 1735 die 29 decembris, abhinc expediti Intimati, ex munere et auetoritate Sua Magistratuali suo modo corrigere et antevertere noverint, nec intermittant. Dat. ex Consilio R. Locumtenentiali Posonii die 14 Anno 1738 celebrato. Benevolus et Respective ad Officia paratus Comes Joannes Pálffy. Ludovicus Erdódy.