Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. V. Budapest 1906.
4. Adalékok a felsőmagyarországi ev. egyház történetéhez. Földváry László
Nationalis Synodus institui, in qua de Uniformitate per Regnum hoc Hungáriáé, de scandalosis Imaginibus, de Cantu, de Candelis tempore funerum alibi observatis Processionibus, Festis et his similibus, sine omni conformitate pro unius cujusque arbitrio super inductis, ritunique adhuc pontificiam redolentibus, aliquid certi statüere, statutaque in publicum edere possimus. Supponimus vero nuperrima Visitatione Excellentiam Vestram etiam omnia illa connotasse, .quae ubi formitate nulla aguntur, et quae essent corrigenda. Insinuamus ergo Excellentiae Vestrae, nos qui hie publicorum Regni negotiorum, frequentiori quam alias, numero convenimus, praemissa omnia in considerationem sumsisse, statuisseque, ut accedente Excellentiae Vestrae, et aliorum, quibus in hac matéria scripsimus Dnorum Superintendentium Consensu, in oppido Bosenberg, Comitatus Liptoviensis, pro ipsa Dominica Laetare, Synodus haec instituatur ; Excellentiam Vestram rogantes. dignetur hoc pium propositum in Ecclesiis quoque curae et directioni suae concreditis, quibus intererit, promulgare ; unumquemque item siquid querimoniae habuerit, aut correctione dignum in Ecclesia adverterit, item : ubi, qualis persecutio tempore exmissorum Dnorum commissariorum intervenerit, quae Templa — contra mentem Szétseniensis conventus — sunt retenta vel adempta, perquem, quibuscunque circumstantiis ; aut siquid in Executione praejudiciose commissum esset, etiam in eadem Synodo explanare sciat commovere, ipsamet autem Excellentia Vestra, datis prius Ordinibus, ut ex singulis Comitatibus ejusdem curae subjectis, tres vel 4 Dni Reverendi, modicis, quibus una vel altera septimana sustentari queant, sumtibus instrueti cum suis Senioribus compareant, in Termino ibidem adesse non dedignetur. Dabimus Deo dante et nos operám, ut praesentes esse possimus. Quam in reliquo diu, beneque valere desideramus Rosnaviae die 1 Februarii 1707. Ejusdem Excellentiae Vestrae ad quaevis officia parati suae Serenitatis Principális et Confoederatorum Regni Hungáriáé Statuum Senatores, et alii Status et ordines Augustano-evangelici, occasione Concursus Senatorii Rosnaviae existentis. Titt: Excellentissimo ac Reverendissimo Dno Danieli Kerman in Incl. Comitatibus Arvensi, Liptoviensi, Trentsiniensi, Nitriensi et Posoniensi existentium Augustano-Evangelicarum Ecclesiarum fidelissimo SuperintendentiDno Patri in Christo nobis venerando. Solnae.