Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. V. Budapest 1906.
4. Adalékok a felsőmagyarországi ev. egyház történetéhez. Földváry László
quispiam Defensor ac Tutor plena cum auctoritate constituatur, qui illatas Ministrorum Ecclesiae injurias propulsare, imminentesque Ecclesiae clades arcere pro dignitate possit. Constituimus itaque, ut Ipse Vice-.Comes modernus, et successive Protectoris et Tutoris praerogativa ornati, cum Reverendissimo Domino Superintendente, mutuam inter se habendo correspondentiam, in omnimodam Ecclesiam sortem ita sint intenti, ne debitis praesidiis illa destituta, ingruentibus forte injuriarum telis, incuria quadam nostra exponaíur. Ceterum si contigerit, quod adversae Religionis Persona, in gerendum Vice-Comitis officium aliquando succederet, is quia non videtur tute Protectoris huic muneri prodesse, tunc communi voto ejusmodi Orthodoxus. Tutor nominetur et creetur, qui hanc functionem loco illius appo'site et debite semper administret. II. Decernimus praeterea, ne quispiam Patronorum, sive Spirituálém ille velit esse, sive secularem, contra semel jam receptam atque usu roboratam orthodoxam religionem, ad suscipienda alia dogmata suos subditos cogere praesumat et attentet, Si qui ergo illa temeritate fuerint comperti, ejus Religionem Pastoresque contrariae Professionis quovis praetextu et colore Ecclesiis Reformatis velint obtrudere: talium conatus, Tutores et Defensores reprimere, et immunitatem Ecclesiae conservare omni ex parte teneantur, sintque obligati. III. Orthodoxae Religionis Ecclesiae juxta Statuta Solnensia, per suos suorumque Comitatuum Superattendentes ita visitentur et regantur, ne Pontificii Arclii-Diaconi, vel ab iis substituti, illam Jurisdictionem et potestatis praetensionem in hac visitatione sibi uspiam arrogent. Quibus quidem vel mandatis etiam instructis, temereque huic negotio in praejudicium Superintendentum, et labem Jurium Regni inferendam insinuare se volentibus, Defensoris et Tutoris opera obstetur strenuo ac fideliter. IV. Omnes Ecclesiae, quae in Christo sunt conjunctae et fide unitae, in societatem complicatae, cum hanc libertatém, hunc honorem a Christo et Apostolis acceperint, ut invitis illis Episcopus aut Pastor dari non possit; sed illae ipsae Jus electionis liberum habeant: observandam hanc auctoritatem, etiam nunc decernimus, et ratam habere volumus, ut Pastorum electio, vocatio et collatio, Patronorum arbitrio subjaceat, horumque trutina dignus atque idoneus quisque receptetur. Videant ergo Patroni, ut Ecclesiae Ministros non acceptent, nisi commendationem a vita probata, fama bona, doctrina exacta, religioneque sincera ita habeant, ut docendi donum, vitae etiam exemplum laudabile in illis eluceat.