Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IV. Budapest 1905
3. Pathay István és Kanizsai Pálfi János levelezése. (1607—1636.) — Thúry Etele
53. Pathay István Kanizsaihoz. Gratiam et pacem a Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, tibi charissime, cum tuis omnibus precor ex animo. Literas tuas tuorumque salutis nuncias non sine recreatione morosae, morbisque obnoxiae senectutis legi, utinam tu vivas, valeasque diutissime, nihil audio tua valetudine libentius: ego enim vivo, gemoque onere senectutis pressus. Dominus Jacobus Latinides meo quidem consilio non est detinendus invida patrona, verum vigilandum est, ne quis se invito illi succedat. nec mihi dubium ullum est, quin sedulo et fideliter vigiles. Polyaniensem illi vocationem non disvadeo .... suspicor, ne haec omnia illius studio per suos agantur. Quod praeterea de Domino Joanne Quermendio utriusque nostrum compatre scribis, illum scilicet ingratitudine auditorum (quam nemo nostrum vitare potest) victum loci mutatione meditari : hoc reliquis tristius est. Verum monendum censeo, ut huic incommoditati viriliter resistere pergat, ne quod hactenus obtinuimus exigui lucelli studio penitus amittamus. Ergo spero, Deo favente, teque laboranta sabathalem molendinorum proventum quoque adempturum. Dominus Valentinus Horvát hicce re conveniendus, monendus, et rogandus est, is fideliter perficent, Deus rogandus ut flectat utriusque mentem ad gratificandum ecclesiae. Miseret me sortis Domjanii cuius quidem negotium diligentius urgendum fuerat, ante duos menses ut pecunia in rationem ipsius deputata tradi potuisset Domino Stephano Mosonio (quem nos a mundinis Jauriensibus in nomine Domini ablegavimus) ad munus dicti Domjanii deferenda. Ego quidem quantum in me fuerit apud Dominos promotores instabo, nec patiar aliquid in me desiderari. Quatuordecim illos talleros ego me persoluturum polliceor, modo scire velim, cui quando, et quomodo ratione tradendi sint. Sed proh dolor, neminem video qui illius curam afficiatur. Nos nihilominus si quis efficeri posuimus tentabimus. Si quis de rumore illo, et studio Jesuvitico amplius ad te delatum fuerit facias nos identidem certiores, certe orandum, vigilandum est, ne in castri adoriamur. Nos novi plane nihil habemus. Conservet te Deus diu incolumem in rem ecclesiae suae. Salutant, te tuosque omnes meus collega Dominus Paulus Czeglédi. Datum Papae 12. octobris 1627. Tuus sine dolo Stephanus Pathaynus.