Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IV. Budapest 1905
3. Pathay István és Kanizsai Pálfi János levelezése. (1607—1636.) — Thúry Etele
9. Pathay István Kanizsaihoz. Dilecte in Domino fili, salve plurimum! Ego, laudetur Deus, valeo mediocriter. De particularis nostri conventus idoneo tempore et loco, nondum deliberare potui. Multa enim sunt, quae conatui meo, ceu nebulae, obversantur: verum ne tibi id pio studio expetenti, et ecclesiae negotíis flagitantibus, aliqua ex parte deesse videar (nam certe nihil in me est virium, quod non ecclesiae Christi libenter impendere velim) mihi, meisque privatis negotiis parcendum esse non putavi. Age igitur. ad me, quo id tempore aptius fieri fueris arbitratus, proscribas, ut collatis opinionibus, quod aptissimum videbitur, sequamur Deo duce. Est quae Deum provectae aetatis mulier apud Petrum Fegyverös vestratem in hospitio, nomine Catharina, quae mihi, nuper apud vos tempus terenti, promiserat, se curam domus suae in se recepturam, si modo decesendae curam agerem. Quaeso accersitam monere ne graveris, ne annum mutet, sed adiungat se alicui ex nostris cum quo commode descendere possit: nam non pauci ad nundinas ascendent: ego pro illius vectura satisfaciam. Bene diuque vale, mi fili. Rapui Veszprém 22. die maii, Anno 1614. Tuus sine dolo Stephanus Pathaynus. Kívül: Reverendo, ac praeclarae eruditionis laude ornatissimo Viro, Domino Joanni Paulidi Canisaeo, ecclesiae Papensis ministro fidelissimo, et certarum ecclesiarum seniori vigilantissimo, etc Domino et fratri in Christo filii loco colendo, et amanter honorando. 10. Pathay István Kanizsaihoz. Salutem Dico Plurimam! Messis instantis et falcaturae sollicitudo non promittit, mi fili, ut ad te Veniam; veniam tamen, quam primum potero, occasione quaesita, et libertate adepta. Non sum tui oblitus: Curabo interea, quae erunt necessaria, ne im medio opere aliquid desideretur. Ego valeo, laudetur Deus, ut et tu, cum tuis omnibus valeas felícissime, ex animo praecor. Ergo vale feliciter. Datum Veszprém 6. Julii. Anno 1615. Tuus sine dolo Stephanus Pathaynus.