Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IV. Budapest 1905
8. A maskovai ev egyház levéltárából. Okolicsányi József
Eeligionis exercitii ratione Baptismatum, Introductionum, proclamnationum, Copularum, Funerum, et quae alias obvenire possunt y habere queant, et iisdem in posterum constanter perfruantur, quorsum etiam, Reverendum Dominum Masskoviensem, qua vis Dominica Numero 6. cnm concione sacra evocare intendunt, Nos Visitatores in his, nihil desiderare possumus, nisi ut Serenissimi Principis indulgentia, debite requiratur, et accedat, duraturaq ad ipsos Posteros, confirmatur. Quare ut avemus, eos quorum interest benigniter cognoscere, et hic neminem, praetermissum volumus; ita rogamus, apud Serenissimum Principem, Dominum Clementissimum in hoc Sacro Summeq necessario, Deo complacenti, Animaleus salutari Ecclesiae utili, Studio, et Celsissimam Aulám ab Inclyto Senatu, eosdem adjuvari. Quod ut fiat, et ipsorum ablegati, non sine effectu revertantur, est q in isto, rogo, contendo. Servet Rex Regum Dominus Dominantium Principem et Dominum Dominum Serenissimum, quem utpote Summi Numinis, q ab omnibus cognosci et Coli vult, etiam in istis, Vicarium, quae ad cultum Divinum et pietatem sunt, stabiliturum, prorsus credo et confido. Habebitis et Vos. Viri Magni, Columina Ecclesiae, cum Inclytis Vestris Familiis, retributionem, a Deo gratiae. Jam valet, quos Psentibus, frui desidero, ut ad Posteritatem, deriventur. Dabam, tempore Gnralis Visitationis, Ecclesiarum Inclyti Cottus Neogradiensis, in Gács, Anno Salutis 1706. Die Utima Junij. Magnificentiis et Perillustribus Spectabilitatibus Vestris, devotissimus. M. Stephanus Pilarik. Superintendens. mpp. Az ív külső oldalán: Inclytis Senatoribus August. Confess Invar. Serenissimae Aulae Principális, Dominis Dominis, Patronis, et Fautoribus Gratiosissimis. IV. In Nomine JESU. Occasione Visitationis Generalis Ecclesiarum Augustanae Confessionis in Inclyto Cottu Neogradiensi compertum est oppidanos Gacs Varallyaiensis in Confessioni advictos, ab Eccla Maskovensi veluti a Matre dependentiam hactenus etiam habuisse, Reverendumq ejusdem loci Ministrum pro Peragendis concionibus Funerationibus et aliis sacris officiis evocatum corsum extitisse ; sed quia haec hactenus sine ordine agebantur, hinc