Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IV. Budapest 1905

5. Adalékok a szepességi ellenreformáczió történetéhez. Wéber Samu

II. Az ev. városok ellentállása a templomok elfoglalása ellen a katholikusok részéről. Matricula XXIV regalium Jantschiana p. 31. 32. Anno 1604 a Romani pontifi cis eiusdem apostoliéi legati Pragae subsistentis tum etiam episcopi Szuhaj instinctu Martinus Pethö Archiepiscopus Strigoniensis, Calocsensis quoque et Nitrensis episcopi, cum mandatis Caesareis in Hungáriám Superiorem ablegati hunc ob finem, ut caeteras quoque Civitates regias et XIII oppidorum ecclesias, C-enerali Belgiojoso, brachium saeculare ad id adhibente, ac templis scholisque ademptis, ducis sui signa inferrent. Iidem autem regis Poloniae antea emendicaverant mandátum super Ecclesias XIII oppidorum, quae ipso peti non audacter solum, sed ipso impudenter nego­tium suum urserunt. Cum hoc mandato nihil efficere possent, in ipso actu Deformationis Casparum Andaházium Canonicum ac lectorem Capituli Scepusiensis pro novo ad regem Poloniae emiserunt in quo mulcto 20 aureorum millium XIII oppidano­rum Comiti et Judicibus irogatur, si mandata percepta regia voluntate non fecerint et quotiescunque in posterum delati fuerint, mulcta semper dupplicaretur ad 40,000 aureorum vicis­sim ad 60,000 et sic consequenter summám. Comes XIII oppi­danorum tum temporis Varallyae fűit D. Martinus Pilczius, maximus in religione Zelotypus, Judex vero eiusdem oppidi Tobias Weiszgerber, similiter in asserenda religione nostra Vir strenuus, isti associati sibi Jona Dionero, viro de patria nostra optime merito, ad seniorem Sebastianum Lubomirszky arcis Lubloviensis et XIII oppidorum Capitaneum profecti, negotium omne eidem exponunt, consilium et auxilium ab eodem peten­tems. Is, etsi Romanae religioni erat addictus, subditos animans adversus Episcoporum et Jezuitarum machinationes utque armis resistant decreto regis suadet, praevidit enim, si pontificiis pastoribus praebenda pastorum permitterentur, ipsi non acci­piendum, sed dandum fore et omnem harpagandi occasionem praereptum iri. Itaque abitum simulat, ne Episcoporum postu­lationibus molestaretur. Vicecapitaneo etiam Joanni Lodzinszky nostra religioni amantissimo amico maiidat, ut literas, si quae. adferentur, suprimeret, nec ulla ratione in istos importunos Episcoporum conatus consentiret, quod Domini Lubomirszky Consilium cum dissimulatione conjunctum, multum XIII oppi­danis profuit et animum ad audacter resistandum addidit. Cum

Next

/
Thumbnails
Contents