Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. III. Budapest 1904.
5. Cultustörténeti adatok. (Thúry Etele)
humiles servi tui adsumus, in nomine tuo unanimiter. aggregati intendentes ea agere, quae glóriám tuam concernunt et ecclesiam aedificant; Te sancte spiritus supliciter adorantes ardenter invocamus veni ad nos et esto nobiscum, et dignare illabi cordibus nostris requiesce super nos servos tuos (ex mundo selectos et ad sacrum ministerium ordinatos) et reple nos charismatibus tuis, doce nos quid agamus quo gradiamur, et ostende quid efficere debeamus, ut te auxiliante tibi complacere in omnibus valéamus. Esto solus suggestor et effector iudiciorum nostrorum, qui solus cum deo patre et filio eius nomen possides gloriosum, sacro sancto numine tuo dirige, illuminando mentes nostras ne secund um visionem oculorum iudicemus, neque secundum auditum aurium arguamus, nos non patiaris perturbatores esse iustitiae, qui summám diligis aequitatem; non in sinistrum nos ignorantia trahat, non furor inílectat, non acceptio munerum, vel personarum corrumpat, sed coniuge nos efficaciter tibi solius gratia tua dono, ut simus in te unum, in nullo aberremus a vero, quatenus in nomine tuo collecti sic in cunctis teneamus cum moderatione pietatis iustitiam, ut hic a te in nullo dissentiat sententia nostra, et in futuro pro bene gesta consequamur praemia sempiterna Amen. Pater noster etc. III. Ad Jesum Christum. Omnipotens Sempiterne Deus! Domine noster Jesus Christus, sol iustitiae, lux mundi, via veritatis et vita qui sacro verbi tui oraculo promisisti ubi duo vel tres in nomine tuo congregati essent, te medium fore, maiestatem tuam supliciter adoramus et devoti rogamus adesto nunc propitius sacro coetui nostro ut a bono misericordiam tuam nullatenus aberremus sed rectum iustitiam tuam tramitem in omnibus dictis et factis teneamus ad glóriám sacro sancti nominis tui et aedificationem ecclesiae sponsae tuae pro merita passionis et mortis tuae Amen. Pater noster etc. IV. Hungarica precatio. Örökkévaló fölséges, mindenható és minden irgalmasságra vezérlő szentlélek úristen! ki az atyával és fiúval egyenlő méltósággal imádandó Isten vagy, ki Jézus urunknak, a mi kegyes idvezítőnknek szentkeresztségének idején fejére szállottál és a szent apostolokra első pünkösd napján mennyből tüzes nyelveknek ábrázattyában és hirtelen fútó szélnek zuggá-