Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. III. Budapest 1904.

3. Pathay István, Kanizsai Pálfi János, Alvinczi Péter, Csatári György, Samarjay János, Csene Péter és Pécselyi Király Imre ref. papok levelei 1620—1636. (Thúry Elemér)

quae est in Christo, abstrahere, inque errorum suorum avia abducere potuit Primarium in ecclesia pastorem, vicinarumque seniorem agit adhuc venerabilis dominus Paulus Czeglédi, tuus cum in ea dem floreres, collega. Utitur collega Dominus Czeglédi dominó reverendo Stephano Saaryo. Scholam vero ipsam non sine laude moderatur clarissimus Stephanus Mosoni, quorum illum et hunc probe defacie novisti. Ex coetu auditorum, morte sublati sunt generosus dominus Georgius Thúry, nobilis dominus Georgius Szecsei Annonae Caesareae magister. Egregius dominus Joannes Nagy Vajvoda, providus Petrus Kolozsvári barbitonsor. Item circumspectus dominus Paulus Gyöke; ceteri, quos disce­dens hic reliquisti, agunt adhuc cum superstitibus. Agit etiam generosus dominus Balthasar Lengyel de Thoti, nisi quod capi­taneatu et civitate satis invitus cessit, et excessit. Magnifica mea patrona frequentior est hic Papae, quam Gizingae, vel alibi. Veszpremiensem iam quod concernit ecclesiam, ea Halcyonnii et malatia utitur, fruitur post nubila, quibus ante biennium propter templi aedificationem furrentibus adversariis erat, offus­catum, nunc lympidis Phoebi radiis irradiatur et serenatur. Minister eius, zelo gloriae Christi fervens, vir, dominus Eme­ricus Gal, prosenior, eam magno omnium eius ecclesiae mem­brorum applausu, nec minori cum fructu moderatur. Duplicem pecuniam per fideles huius Gregorii manus, a me tibi mitti postulas, Szalonakiensis nempe domus pretium et biennale ab exercitu Papensi solvendum salarium. Domus Szalonakiensis pretium. quod concernit. meam post frequentem instantiam anno 1629. 30- die Junii, egregius dominus Joannes Farkas, arcis Nemet-Ujvariensis provisor, Gizingam illud ad me attulit, non quidem 80. thalleros, sed duobus minus 80. hoc est 78 flór. in antiquis lentiscatis, ut vocant grossis. Quam quidem pecuniam quod ego ad te mittere non possum, piacidé quaeso animo causas exaudire, easque ad iustitiae aequilibrium appendere dignare. Mementó te, Pater, pecuniam elemosynalem, in rationem et promotionem domini Stephani Mosoni (qui te discedente, Francofurti ad Oderám versabatur) collectam fi. 35, tecum abstulisse, id quod tuo Chyrographo coram presbyterio nostro Vener. dorn. Czeglédi comprobavit. Mementó, te, sigillum coetus publicum, 12 ad minus flór, communiter collectis. ut ii, qui tu in superintendentem cuminaugurareris,adfuerunt, nobisque publice retulerunt, Viennae comparatum, tecum assumsisse Mementó Joanni Váradino 32. circiter flor. Kiskomarini ab ipso mutuo acceptis, obligatum hinc discessisse. Mementó, te egregio ac nobili dominó Georgio Alexandra literato Papensi fl. 6. debitorem exstitisse Mementó porro, quod tu páter filios, pastor

Next

/
Thumbnails
Contents