Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. III. Budapest 1904.

3. Pathay István, Kanizsai Pálfi János, Alvinczi Péter, Csatári György, Samarjay János, Csene Péter és Pécselyi Király Imre ref. papok levelei 1620—1636. (Thúry Elemér)

creavit, quam mihi infelicis (nisi enim tu solum vertisses, non mihi tot tristes crevissent vertice cani) ut inquam, de eo taceam, quot ab eo tempore adversitatum telis expositus fuerim, enu­merando par haud essem; lacrymas quas profuderim, vix urna aliqua capere potuisset! Ab eo tempore deflevi, et etiam hodie defleo mortem imma­turam charissimae et fidelissimae meae coniugis, quae anno 1629. die 10. decembris, fatali mortis iaculo, fragilis vitae statione detur­bata, triste sui post se apud me desiderium reliquit; deflevi me nóvum, et priori dulcore haud correspondens iniisse coniu­gium. Tua namque vestigia (utrum satis fausto omine, posthac eliquescet planius) aemulatus ex Comaromiensis ecclesiae viduis Gregorii Thaly, nobilium iudicis filiam, in vitae sociam mihi ascivi. Deflevi apostasiam iuvenis mei Patroni, qui ante annum, multorum exemplo motus, papisticae sese religioni addixit. Deflevi mutationem Papensem, supremo in capitaneatu factam, unde fit, ut ego reductionem in hanc ecclesiam, in dies magis et magis desperare videar. Ipse enim, qui nunc rerum hic potitur, quantum in se est, omnem iam mihi spem huc aliquando redeundi tyrannice fertur praescidisse. In causa ecclesiae Sanctae Michaelis, non Pétersdorffensis, sed ad Arabum fluvium positae, quam factiosa ubiquitariorum manus, iudicibus haud aequis, nobis iniuriose eripuit, aliquoties mihi ad subsellia palatinalia recurrendum, quoties cum supremo comitatus Castriferrei comite, in nos non satis candide affecto, usque ad suspiria et lacrymas contendendum et liti­gandum fűit. Sunt namque istarum partium ecclesiae fervidiori sub aestu hoc tempore positae, quam te superintendente exti­terant. Illustrissimus Palatínus nobis silentium, de quo te audvisse seribis, non alia forma imposuit, quam qua tum impo­suerat, cum in causa ecclesiae Vepiensis, ipsius celsitudinem una in Kis-Marton, requisiveramus; tunc enim, ut probe memi­nisse potes, tibi superintendenti severe demandavit, ut inspec­tionis tuae ministris diligenter iniungeres, ut in concionibus ad populum instituendis, a blasphemando (sie ipsi orthodoxorum ex ipsa etiam scriptura contra Papae primatum, aut missae sacri­ficium loquendi parrhisiam vocant) lingvas cohibeant, ne reli­gionem eam mordicantes, cuius Caesarea maiestas cultrix est et fautrix, periculosam eiusdem offensam ineurrant. Idem man­dátum, iisdem verbis, cum superiori aestate in acidulis Tar­czensibus, in causa ecclesiae S. Michaelis ego, et ubiquitarius superintendens, Bartholomaeus, personaliter coram ipso stantes, invicem contenderemus, redintegravit, renovavit. Status meus, in ecclesia Ginzingensi, admodum tenuis, officioque commode

Next

/
Thumbnails
Contents