Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. III. Budapest 1904.

3. Pathay István, Kanizsai Pálfi János, Alvinczi Péter, Csatári György, Samarjay János, Csene Péter és Pécselyi Király Imre ref. papok levelei 1620—1636. (Thúry Elemér)

19. Pathai István Kanizsai Pálfi Jánoshoz. Pathainus, charissimo suo Paulidi Canisaeo Salutem in Domino! Literas tuas 14. april. datas dominus Joannes Pesty, utrique nostrum officiosae compaternitatis nexu devinctus, cui exhibendas commiseras, reddidit, quibus visis Iectisque obstupui, steteruntque comae, nec adhuc satis mirari possum, qui factum sit, ex binis meis literis neutrae tibi sint redditae. Vide quaeso quantum damni inferat perfida portitorum inhumanitas ; laudo tuam diligentiam. Nisi enim me monuisses, certificassesque novis tuis literis, plane nihil ad te scribendum hac de re decre­veram amplius, tua scripta innixus. Dixeras enim, si intra spatium festorum paschalium literas a me non acciperes, te loco quinti diei, duodecimum maii scripturum, ac ita vulga­turum convocatorias. Nunc ergo nihil haesitans, deleto quinto, duodecimum maii notato diem; certificabisque tuae inspectioni subiectos ecclesiarum ministros dirigendos ad germanos. Convo­catoriis Mandátum Patronae adiungito, sine quo metuendum est, ne frustremur. Confido, te hoc facile ab ea impetraturum, operante et cooperante Deo. Basilius Maráczi, ut audio portum pulsat pede Kiskomariensem, quo fructu, suo tempore videbi­mus. Dominus Sabaraeus, ad synodum, maneat in suo loco, providebit Dominus cuius auxilio implorato, cum una fuerimus constituti, consultabimus. Magistri seditionum sunt adhuc in taediosa exspectatione. Verba, quibus petis, ut tuae causae promovendae insistam, arguunt tuam conscientiam coeco vul­nere urgeri, pureque subteracta, neo et inveterato pungi, miseret me tui, sanet te dominus ; liber ab hoc morbo (lau­detur Deus, qui videt omnia vindext nunc sum, errasse volo, Nos valemus, benedicente Domino. Filiolus domini Czeglédi morbillis opertus iacet; filiola mea langvide iacet, et vivit, tu cum tuis vale felicissime et diutissime. Amen. Datum Papae, 21. április, Anno 1627. Tuus sine dolo, Stephanus Pathainus. Kívül: Beverendő eximiaeque eruditionis laude celebri viro, Domino Joanni Paulidi Canisaeo, Német-Ujvariensis ecclesiae fideli ministro, ac Districtus eiusdem seniori vigilan­tissimo, fratri suo in Domino, amica mente colendo.

Next

/
Thumbnails
Contents