Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. III. Budapest 1904.
3. Pathay István, Kanizsai Pálfi János, Alvinczi Péter, Csatári György, Samarjay János, Csene Péter és Pécselyi Király Imre ref. papok levelei 1620—1636. (Thúry Elemér)
nos committere non audemus; de quibus tamen se praesenti hac occasione nos R. T. D. certiores reddere posset, esset nobis per gratum Reverendum dominum Szentgyörgyi, minister ecclesiae Ovariensis, una cum suo collega, Germanorum pastore, iam exulat, et cum sua familia, in pago Kemle vocato, degit. Dominus Samaraeus et ego adhuc domi latitat, consilio sano indigentes, vestrum expectamus. Ceterum Christiana nostra respublica, ob passim grassantes milites germanicos simul ac hungaros, misere vastata et desolata est; cives potiori ex parte dispersi; pauci quam supersunt, de diuturniori mansione diffidunt; ob eam etiam causam hos bonos viros ad egregium dominum capitaneum ablegarunt, ut negotium illorum aliqua ratione componeretur. Quia vero scimus Reverendam Tuam Dignitatem maximam apud dominum capitaneum, et alios praecipuos milites valere auctoritate, quaeso, ut afflictissimae nostrae reipublicae gratia apud illos intercedere, et assecuratoriam impetrare non dedignetur: pro quo praestito officio mei auditores suam gratitudinem promittunt. Nova, quae hic geruntur literis committere non est tutum ; ea ex tabellariis istis cognoscere licebit. Haec erant, quae nota tibi esse volui, ad extremum tuam Reverendam pietatem cum tua honestissima familia, et ecclesia Christi feliciter valere toto exopto pectore, precorque Deum optimum maximum: ut exauditis piorum precibus et suspiriis, pátriám nostram afflictissimam pacatam reddat et ecclesiae ubique Halcyonia concedat tempóra. Datum Mosonii 9. Julii, anno extremi temporis 1621. Reverendae Dominationis Vestrae addictissimus, Georgius Csatári Szenczinus minister ecclesiae afflictissimae Mosoniensis. Kívül: Reverendo ac Clarissimo Viro, Domino Joanni Paulidi Canisaeo, ministro verbi Dei apud Papenses dignissimo, nec non seniori certorum fratrum helveticae Confessionis vigilantissimo. Domino et amico suo honorando. 7. Saraarjai János Kanizsai Pálfi Jánoshoz. Salutem in Jesu Christo Domino et Deo nostro ! Reverende et Clarissime Vir, Domine multum honorande ! Vestri milites strenui, dominus Josephus Pesti, et dominus Petrus Desö, oppidi nostri Halászi iudicem, duorum item pagorum,