Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. III. Budapest 1904.

11. A nógrádi ev. esperesség Balassowitz-féle protocolluma. (Okolicsányi József)

Articuli, quos Contubernium, 1 Fratrum Tractus Neogra­diensis Unanimi Consensu, propter Commune bonum Conser­vandamque tranquillitatem atque Unitatem Consistorii Spiri­tuális, statuit et promulgavit Anno 1610. Cum nulla hominum societas, nulla Respublica, nulla Civitas, imo nec quidem ulla, sine certis Legibus constare possit, ubi nec virtutibus praemia, nec Vitiis poenae existant ullae : Nos igitur Ministri, legitime ad has Ecclesias vocati, ex praescripto Doctoris Gentium, D. Pauli, necessarium esse iudicavimus, has Leges, partim Anno 1603. in Vigília Mariae Magdolnáé exbibitas et a nobilissimo hoc Comitatu Neogradiensi lectas autenticoque sigillo roborafas, brevius contrahentes, partim nonnullas per necessarias adjicientes, denuo promul­gandas et roborandas, ut ex sententia Apostoli in Ecclesia, quae Dei Domus est, decenter et ordine omnia peragi queant. Qua in re non populärem captamus aurám, verum Glóriám Dei, Ecclesiae aedificationem, conscientiarum denique nostra­rum conservationem impense querimus. Caput I. De Doctrina. Articulus: I. Verum et aeternum DEUM, quisque in Ecclesia pu­blice et privatim doceto et confitentor. Verum autem DEUM a Prophetis agnitum et Apostolis praedicatum, hunc esse cre­dimus et profitemur, in cujus Nomine baptizati sumus, nempe Patrem, Filium et Spiritum Sanctum, unum quidem natura DEItatis aeternae, Majestate, Gloria, Operationibus et cultu, sed tribus Hypostasibus earumque proprietatibus vere destinc­tis. Quod ut assequi facilius quisque possit, Biblia Sacra, quae prompluarium sunt, ex quo veritas Doctrinae confir­matur, et contrarii Errores refelluntur, habeto quisque diurna nocturnaque manu versato, unde magnam Dictorum, Senten­tiarum et Exemplorum copiam, cuivis necessitati servientem, comparato. Quibus carens pretium eorum, loco poenae, ponito, eaque emito, secus faciens, a consortio nostro eiicitor. II. Symbolis: Apostolico, Niceno, Ephesino et Athanasii quibus summa verae ac salutaris Doctrinae, Fideique compre­henditur, confessioni item Augustanae, cum ejus Apológiáé quisque subscribito, subscriptionem detrectans in Contuber­nium nostrum non recipitor, Augustanam Confessionem quilibet comparato, diligenter legito, et in Congregatione aliquem Arti­culum ex ea iussus recitato. 1 Szélről idegen kézzel, más tentával írva e szó „consistorium".

Next

/
Thumbnails
Contents