Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.
1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - XV. Az 1599. évi kisszebeni zsinat határozatai és a jelenvoltak névsora
VII. Quoacl formulám Concordiae, sigillabat eam solus pastor Leutschoviensis, ut supra memini. Sed cum eam commendarem, et librum una cum corpore doctrinae Phil. Melancht. in medium ponerem, petens, ut ostenderet errores, modestius agere coepit, dicens se eam non legisse. Cumque moveretur quaestio per doctorem Sturmium : an voluntas hominis in conversione habeat se secundum Lutherum mere passive ? Dominus pastor Cassoviensis volens meum librum Concordiae, monuit me, ut declaratio inde praelegeretur, quod et factum est, et declaratio, tanquam fidei analoga acceptata, nemine contradicente. Quoad vero Corpus Doctrinae, acceptarunt illud etiam duo magistri M. Ehaw, et M. Grawerus, cum audient, me quoque excipere definitionem liberi arbitrii in posteriori editione, quam iterum ipsum Strigelium reiicere probavi. Addiderunt tarnen se declarationem Corporis doctrinae sumere velle ex scriptis Lutheri, non Calvinistarum. Est quoque ad finem fere synodi lectum caesari Maximiliani mandátum ad Novisolienses, anno 1567. datum. Item literae Gregorii Bornemissae, episcopi chanadiensis anno 1570. ad regnicolas exaratae, de non ferendis Arianis et sacramentariis : item literae quaedam anni 1575. de M. Benedicto Ileswano, Eperies : a pastoribus harum quinque civitatum ordinato ad ministerium ecclesiae Taliensis, quibus sicut et aliis similibus exemplis, probatum est, has ecclesias habere ius ordinandi ecclesiae ministros, Animadversum est, hanc praelectionem utramque placuisse tam politicis, quam ecclesiasticis, spemque fecerunt aliquam domini legati politici, quod de his rebus deliberare velint cum suis, et occasione aliquid statuere. (A Magyar Nemzeti Múzeum 2059. Fol. Lat. III. és 1196. Quart. Lat. jelzésű kéziratgyűjteményeiből.) XV. Az 1599. kisszebeni zsinat határozatai és a jelenvoltak névsora. Decretum synodi Quinque Liberarum Civitatum superioris Hungáriáé et oppidi Saaros, celebratae Cibinii Anno 1599. 9 et 10. die Mártii. Primo iterum lecta est Confessio Civitatum Eegi Ferdinando beatae memóriáé exhibita, addita brevi resolutione et