Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.
1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - XIV. A lőcsei convent, 1597 (a Rhau János lőcsei rectoráltal Kalvinismussal vádolt Platner Antal lőcsei lelkész-megvizsgálása ügyében)
ÁG. H1TV. EV. ZSINATOK A BÉCSI BÉKE ELŐTT, 81 ceret, apud magistratum Cassoviensem, qui prímás semper partes detinebat, efnciebat, ut synodus Epperiesi celebranda conscriberetur. Verum Leutschovienses non comparebant, ideoque in illa synodo hoc tantum decernebatur, ut alia synodus indiceretur, et quidem Leutschoviae celebranda. Factum: conveniunt pastores, et scholarum rectores in magna frequentia: praemissis cantionibus et praecibus sacris, praelecta est Augustana Confessio. Ubi tertius articulus praelegebatur a seniore ecclesiarum Severino Sculteti, addita est brevis et orthodoxa declaratio, ac rogatum fűit, an quisquam adasset, qui habet, quod contra diceret. Surrexit rector Leutschoviensis M. Johannes Rhaw, accusans pastorem M. Antonium Platnerum Calvinismi: et quia hora prandii imminebet, pastor Leutschoviensis flagitabat, ut sibi a meridie responsio apologetica permitteretur. Factum. A meridie hic pastor se ipsum turpissime dabat, calvinisnii suspicionem de se concitatum usque adeo non amolitus, ut potius múltig módis eam augeret. Primum enim producebat scriptum quoddam Formuláé Concordiae oppositum, quod magdeburgensium esse dicebat: serum a pastore Epperiesino Ezechiele Hebsachero, natione Würtembergico, oculari demonstratione convincebatur, scriptum esse supposititium, cum Magdeburgenses sua subscriptione librum istum approbaverint, Deinde et aliud scriptum proferebat, ac praelegebat, totum eidem Formuláé Concordiae oppositum, quod Noribergensium esse dicebat. Ubi sufficienter hic pastor auditus fuerat, colligebantur vota. Communi omnium calculo damnabatur. Revocabat autem scripto et voce, non solum in synodo, sed et publice pro concione, et Calvinismum postea damnabat usque ad obitum. ín hoc conflictu urgebat D. Albertus Grawerus subscriptionem Formuláé Concordiae. Quamquam vero doctrinam in Formula Concordiae comprehensam tota synodus, ecclesiastici et politici, communi consensu approbabant: in subscriptionem tarnen non consentiebant, non quod eam improbarent, sed propter causam politicam. Exhibuerant enim illae civitates superioris Hungáriáé, Ferdinando imperátori peculiarem Confessionem, Formuláé Concordiae per omnia őpLÓ^rjfrov, ab eodemque libertatém religionis impetraverant. Praetendebant ergo politici, si novam illám Formulám Concordiae introducerent, se periclitaturos de privilegiis suis. Quia igitur in doctrina ipsa consensus erat, non ulterius subscriptionem urgebat D. Albertus Grawerus: sed facile acquiescebat. Et sane satis abunde eiusdem Alberti Graweri scripta, in Hungária impressa Egyháztörténeti Adattár. 6