Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.
1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - II. A 24 szepesi város hitvallása, 1569
quod isti duumviri menteni Philippi Melanchtonis et Leonhardi Stöckelii, omnium optime intelligere putarentur. Urgebat praecipue negotium isthoc Laurentius Serpilius, causam interserens, eam esse Magnifici Domini Nicolai Matzejovszky, Regis Poloniarum Consiliarii, et praefecti Lubloviensis expressam voluntatem, ut puritas doctrinae, secundum Augustanam Confessionem in ecclesia sancte studioseque observetur. Confessio haec XXIV. Regalium, seu Ecclesiarum Scepusiacarum conscripta est Anno 1573. correspondens in omnibus confessioni Montanarum Civitatum, exceptis unice Articulis de Ecclesia, De Confessione, De usu Sacramentorum et De liberó arbitrio. Ne proinde iterata scriptitatione tempus perdam atque lectoribus taedium causem. Articulos duntaxat illos, hicce inserendos censebam. De Ecclesia. Ecclesia est coetus visibilis audientium, credentium et amplectentium puram et incorruptam doctrinam Evangelii et utentium Sacramentis, ita ut a Christo sunt, instituta, in quo coetu, Deus per Ministerium est efficax, et multos ad vitám aeternam regenerat, cui in hac vita adiuncti sunt multi non renati, sed tarnen de doctrina consentientes. Haec definitio confirmatur clarissimis dictis Joh. 10. oves meae vocem meam audiunt; Esaiae 26. Aperite portás et ingrediatur gens iusta custodiens veritatem; Eph. 5. Christus dilexit Ecclesiam et sanctificavit eam mandatam lavacro aquae per verbum; Joh. 6. verba, qua ego loquor vobis, Spiritus et vita sunt. Matth, simile est regnum coelorum sagenae missae in mari, et capientis omnis generis pisces cet. Chrysosth. Matth. 24. Homil. 49. Qui vult cognoscere, quae sit vera Ecclesia Christi, unde cognoscat, nisi tantummodo per scripturas. Cum autem certum sit, in Ecclesiis nostris puram Evangelii doctrinam proponi, et Sacramenta administrari legitime, sitque consensus in doctrina in omnibus locis, affirmamus sine arrogantia, nos esse cives et membra verae ecclesiae, et falsé accusari haereseos et schismatum iuxta illud Joh. 15. Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea. Item vos amici mei estis, si feceritis, quaecunque ego praecipio vobis. Ad. Eph. 5. Ecclesia subdita est Christo, in omnibus. Quia vero Adversarii nostri, Doctrinam Evangelii, formám et usum Sacramentorum corrumpunt, et pios homines interficiunt, docemus illos non esse Ecclesiam Dei, sicut gloriantur, sed illum coetum, de quo Christus dicit Joh. 8. Vos ex patre diabolo estis, ille mendax, et homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, et desideriis