Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - XII. Murányi és Kishonti czikkek, 1596

Articuli quidam denuo in usum fratrum fraternitatis valiis Tiishonthensis et muranensis a seniore contracti. Articulus 1. Primum omnium habenda est ratio verbi Dei. Is enim serio mandat, ut nos referamus ad ipsius legem et testimonium. Esai 8. cap. Ipseque filius Dei hortatur, Joh. 5. ut scrutemur scripturas : Quilibet igitur ministrorum habeat et revolvat sacra Biblia, una cum corpore doctrinae Philippi Melanchtonis, Cate­chesin Lutheri minorem. Inde pro se et auditoribus suis petat consolationem et doctrinam, quasi ex fontibus Israelis Psalmo 67. Ezech. 20. Exod. 20. 2. Nemo vel ipse ad sacrum ministerium aspirare, vel ab aliis, quorum interest vocari aut admitti debet, qui non sit saltem mediocriter doctus, et habeat honestum testimonium ab extraneis. 1. Tim. 3. Nam quod parum quisque novit, nemo docere potest. Ac etiamsi satis fuerit idoneus ad docendum, et tarnen dehonestat ministerium, offendit auditores, et scandalisat fratres, turbat concordiam fratrum. Testimonio vocationis et formatis carens, hic arcendus est. Lev. 19. 3. Cum et ministri ecclesiae et ipsum ministerium in mag­num contemtum deveniat apud plebeios, ob multorum discur­rentium, et seipsos contra legitimos pastores offerentium im­pudentiam, et temeritatem : nemo itaque suam operám verorum pastorum auditoribus. in supplantationem eorum offerre, nec qui hoc faciat pro fratro, sed pro seditioso et scurra agnosci, et ut dignus est puniri, vel e medio eiici debet. Esai. 2. Joh.. .. Hebr. 12. 4. Pastor ad ministerium vocatus, non aliunde in ecclesiam, sed legitime, ut Aaron, curam pastoralem cum officio sedulus subeat, habeatque suae ordinationis legitimaeque vocationis scriptum testimonium. 5. Nemo contemnat fundamenta, sed navet potius operám, ut conformitas christianae doctrinae conservetur. In doceido

Next

/
Thumbnails
Contents