Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.
1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - VII. Eperjesi zsinat 1593 (a Kalvinizmussal vádolt Mylius János lőcsei rector vizsgálata ügyében)
colloquinm cum ipso et sociis eius instituendum, sed cum his conditionibus, ut vocetur per magistratum legitime, ut sumtus dent, qui disputationem desiderant, utque a notariis utrinque delectis omnia utriusque partis dicta de verbo ad verbum, ea verborum serie, qua proponentur, diligenter accipiantur, tandemque subscriptionibus ambarum controvertentium partium confirmentur. His itaque gestis, leguntur ordine singuli articuli confessionis harum 1 coniunctarum civitatum, ab Ezechiäle latine, a Michaele Wirth germanice. In tertio articulo de peccato originis fecit senior mentionéin Flacianorum, et censuit declarationem eius petendam esse ex scriptis nostrorum theolqgorum, qui Flaciura et socios eius diligenter refutarunt. In reliquis controversis articulis retulit, se ad synodum, ad declarationes a Martino Wagnero, piae memoriae, in synodis Bartphae celebratis traditas. Fecit senior post absolutam confessionem civitatum mentionéin quorumdam articulorum synodicorum, anno 1546. Epperies, conscriptorum. An et illi debeant praelegi ? Responderunt politici : lectionem horum in aliud tempus esse differendam, propter causas supra commemoratas. His transactis nihil amplius gestum est, nisi quod senior cum assessoribus formavit titulum subscriptionum, quo publice lecto et pensitato, subscriptum est ab omnibus, ut habes supra ab initio actorum huius synodi. Senior ad Lectorem horum Actorum. Habes, charissime lector, acta synodi collecta partim ex consignationibus Adami Millembachii, cantoris epperiensis partim ex relationibus dominorum collegarum meorum Jacobo Wagneri et M. Nicolai Erharti, partim etiam ex mea propria memoria, de qua cum sim mihi conscius, quam sit labilis, nihil mihi volo tribui : sed totum iudicium et censuram de his actis tribus omnibus, qui synodo interfuerunt. Hoc de me testari possum, quod libentissime retulissem singula, eadem serie, iisdemque verbis sicut res ex ordine gestae sunt : sed cum id in mea infirmitate et occupationibus mihi non fuerit possibile, praesertim in tantarum actionum et verborum varietate et perprexitate, boni consulatur, haec consignatio, quae quod ad res ipsas attinet, vera est. Quod ad formalia verba et seriem gestorum omnium, desiderari fortassis aliquid poterit. Vale. 1 hiányzik.