Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

2. Somogyi Péter naplója. 1557—1558. (Stromp László.) Kétrészben. Elmondja Oláh Miklós esztergomi érsek alatt Pozsonyban, Nagyszombatban, Znióváralján átszenvedett fogságát és vallatását és majd meg kiszabadulását .

ventu prolocutus detrusus sum in interiorem opacum fetidum­que carcerem. Vigesimum capitulum. Cum igitur essem redux ex regioné Thurotzensi Tyrna­viam, statim sequenti luce miro artificio subordinati duo presby­teri de genere Canonistarum, alter eorum Johannes Dereczkey, homo procerae staturae, rasa bárba, tremulo capite vultuque rufino, hic prius Varadini (ut fertur) erat verae religionis tum amans tum vero professor nunc vero nactus se dignum nidum, prorsus christianae pietati valedixit, de quo recte illud aposto­licum: Canis reversus ad vomitum et sus lota ad cenuni. Alter vero (ut vulgo perhibetur) nuper tantum egressus e monasterio Agriensi, nonime Michael, hic creatus presbyter, electus est in concionatorem apud Archiepum Strigoniensem, homo bre­vioris staturae, rara bárba, facie sub paliida, pleni omni versucia, dolo, hypocrisi, simulataque charitate, hi nimirum bene (si diis piacet) instructi contra proximum suum, accedunt me, quibus salutatis, magna simplicitate dextras porrigunt, hinc multis perscrutantur causam diuturnae captivitatis, per omnes, circumstantias, quando, ubi, cur, quomodo ? Quibus ubi paucis narro rationes, me tantum officio scholari hactenus functum esse et nihil in ordinem sive ministerium sacerdotum temere admisisse, protinus urgeor ab illis ad scribendum, ut illis meum propositum scripta indicem, quod inprimis recusavi, tum quia res mea deploratissima jam pridem omnibus notior erat, quam Delia suis castellis, tum quod id mihi minimo vacaret in tenebroso, fetido, frigidoque carcere, sine charta lucerna, cala­misque, quae sint instrumenta scribendi. Illi contra vehementius exhortantur quasi telo pio impulsi, quod si (inquiunt) feceris quod te jam rogamus, parati sumus pro te apud Rssmum assidue intercedere, cum hactenus quam plurimos huius farináé viros, nostris liberavimus suffragiis. Vide lector, quaeso, sirenum inescatas voces, sub dulci melle merum virus, sub simplici ove lupum rapacissimum. Interdum ostentant pallio tectum libellum quendam, depromp­tum ex meis libris, conscriptumque idiomate Ungarico, reco­gnoscis (inquiunt) hunc libellum ac tuam praxim esse?Liber (inquam) meus est, praxis autem in Ungaricam translata phrasim aliunde est petita, nimirum ex latino quodam pio codice, impresso ac edito in germania Superiori. Cuius authorem minimé recognosco nec profiteor me esse, sed tantum transla-

Next

/
Thumbnails
Contents