Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.
2. Somogyi Péter naplója. 1557—1558. (Stromp László.) Kétrészben. Elmondja Oláh Miklós esztergomi érsek alatt Pozsonyban, Nagyszombatban, Znióváralján átszenvedett fogságát és vallatását és majd meg kiszabadulását .
gariae, de Ecclesiasticis ceremoniis, et aliis percunctatur negotiis. Sic igitur nobis pie colloquentibus in longam noctam protrahitur cena, quibus dum meas duras afflictiones pluribus narro, de diuturna Captivitate, multi maximo admicantur stupore, seduloque precantur Deum op : max : pro nostra futura desiderabilique liberatione, his rursus benefacta, pia vota erga me brevi gratiarum actione refero. Decimum septimum capitulum, Post saturatis (laus deo) mensaque remota, singuli quieti consulimus, postera vero die, quae est Veneris post Epiphaniorum Dni ferias, castellanus diligenter secundum suam Humanitatem, cum Reliquis consultat ac prospicit de privato quondam habitulo, ubi interdiu comodius possem vacare, unde ex animi sui sententia Aliorumque aulicorum assignat quoddam exiguum hypocaustum seorsim ad Aquilonem versus, quo deductus, solitarius interdiu conversabar, sine paucorum Adytu. Factum est igitur, una dierum a pistore ardentes inferuntur Carbones, calescendi gratia, unde fit vapor fetorque in toto Domunculo admodum gravis, intollerabilisque odoratu, quo infectus totus obstupesco, tibiae titubant, pedes humi labescunt, adeo praeterea mei oblitus ut humi an sublime sim, prorsus ignorem. Post accersor a Castellano cenatum, quo pergente lento passu mox humi labor, hinc correptus a militibus, deducor foras ad ventosam fenestram : ubi supinata cervice, clausis oculis, instar moribundi, parieti innixus consisto, hinc allata aqua frigida sedulo frons secundum tempóra spargitur. Post pusillum recreatus inducor in hypocaustum a janitoribus, castellanoque vix cum caeteris salutato mensae invitus collocor, qui mei condolens, vehementer admiratur de tam repentina morbi causa, unde ea tam ex improviso contigerit. Hinc amice hortatur ad edendum, ego vero non manus admovere mensae, nec sumptum cibum ore premere valeo, inter eos sum tamquam pallida mortis imago, sine cibo ac potu, sine voce tamquam elinguis. Hinc castellanus diligenter perscrutatur causam a janitoribus, qua cognita, acriter pistor de illatis carbonibus increpatur, post data acceptaque venia a castellano foris in scamno prope fenestram decumbo, ubi (deo propitio) meliuscule fit, rursus tepidum ingredior cenaculum pernoctaturus. Post paucos vero dies apparatur jussu castellani balneum, quo ingressus ac studiose lotus, mox ab illo hora indies convalesco,