Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.
2. Somogyi Péter naplója. 1557—1558. (Stromp László.) Kétrészben. Elmondja Oláh Miklós esztergomi érsek alatt Pozsonyban, Nagyszombatban, Znióváralján átszenvedett fogságát és vallatását és majd meg kiszabadulását .
uerim, sed abunde semper possederim: neque enim Aegastas Kei domesticae hunc ordinem clericorum coget ingredi sed voluntas rectae conscienciae impulsa hac devota clericorum vita. Cui paucis, studia quidem liberalia sunt utilia ad Cognitionen! sacrarum literarum, verum ad salutem parum vel nil proficiunt. Nam et D. Hyeronimus legitur correptus ab Angelo Dei, quod plus in prophanis quam in propheticis vaticiniis attendat. Hinc et apostolus, videte ne quis vos seducat per inanem philisophiam cet. Re autem familiari abundare est Dei donum, si quis modo ne illo abutetur. Verum quid prodest homini, tanta bona possidere cum detrimento suae Animae? Nonne Apostoli leguntur et rüdes et pauperes ? Tunc Bornemyza subridens sardonice intonat: immo nisi resipueris ab his erroribus, procul dubio vigore Decreti animadvertetur in te, sentiesque ultimam sententiam tuae haeresis. Ego, inquam, nullám novi haeresim, preter EvangeLicam doctrinam, traditam a Christo et promulgatam per Apostolos universo orbi terrarum, quam firmissime credo et amplector. Septimum capitulum. Ubi igitur Bornemyza videt parum se apud me suis efficere Arguciis, percunctatur nescio an tentandi gratia, D. Hyeronimi locum, ibi sacerdotes qui inserviunt Eucharistiae et sanguinem Dni populo dividunt cet. Quo breviter judicato, egreditur a me impos sui Arbitrii, inter eundum vero subinde resistit, hortatur tum propter nostram dulcissimam pátriám tum nostra studia communia, mutuamque jam olim familiaritatem, quae a primis (ut dicitur) cunabulis adhuc pueri unam eandemque scholam frequentantes militaverimus, sub uno eodemque paedotriba. Advenientibus vero feriis salvatoris nostri Dei nil actum est de Religionis Negotio, propter solemnitatem feriarum. Unde in illa sacratissima Nativitate parvuli nostri Jesu Christi, ne buccelia quidem panis vel potus guttae largita est in carcerem, quam tarnen animo patienti tuli, idqu exemplo Jesu pueri, qui longe in algidiore inculcioreque loco natus sit, inter jumenta insipientia, in medio presepi horridi, et hoc propter nostram omnium salutem. Praeterea esurivit, sitivit, planxit, vagivit, sudavit et alsit, cententus tantum parvo matris lacte: per quem nulla unquam volucrum esuriit. Si igitur hic sanctissimus infantulus, Tmago Dei, splendor paternae gloriae Rex regum, dominus dominantium, Deus Ange-