Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

2. Somogyi Péter naplója. 1557—1558. (Stromp László.) Kétrészben. Elmondja Oláh Miklós esztergomi érsek alatt Pozsonyban, Nagyszombatban, Znióváralján átszenvedett fogságát és vallatását és majd meg kiszabadulását .

Sed mihi cum desit, referam quid clare Pruneczit? Hoc referat Christus, magna patrona tibi Atque tuos foveat sacro spiramine gressus ultima post fata, constituatque polo. Jamque vale Reverende senex ac suspice missas Quas dat primicias, nostra Thalia recens. Vice Coronidis in fine Appositum tetrastichon Carmen. Dum premor ah duris vinclis: haec pauca notavi his tempus studiis faliere rite putans. Ergo vale lector, nostrique mementó subinde Exoraque Deum rebus in assiduis. Emissum ex Apostolica Arce Mense Decembris. Petrus Somogy captivus in Domino. Posonii faciebat. 1557. Primae partis finis. Sequitur pars Secunda de Captivitate Sellyensium, partim Tyrnaviae, partim vero in Castro Znyo in Comitatu Thurocensi Conscripta Anno Domini 1557 ac sequ. Postquam igitur solitarius versarer assidue in ipsa dura captivitate, in olido tenebrosoque carcere, omnia sunt in silen­tio, neque quicquam certi de nostra diuturna captivitate passim vulgo spargitur, ut qui jam pridem inter eos extinctus sün: en praeter opinionem nunciatur Archiep. adventurus propediem Posonium ad Natalitia Christi celebranda, curia lithostrate passim verritur, celsi camini ab atra fulgine diligenter repur­gantur, ligna copiose cesa importantur, alimonia diversi ge­neris abunde passim a duris inducitur colonis. Provisor de singulis stúdiósé prospicit nequid inculti reperiatur neve more tardioris arguatur quaeque presto adsunt, satis officiose in­structa, tantum praeces cum suo famulicio expectatus presto­latur. Ingressus itaque Primas Posonium mense Decembri post ferias divae Luciae, hypocausta diligenter per singula palacia tepefiunt, culina artificiose instruitur per dispensatores sedulos, archimagyrosque sagaces, omnia splendent Regali luxu, hinc dapes excipiuntur viatice a dapiferis. Si quis igitur me forte

Next

/
Thumbnails
Contents