Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

2. Somogyi Péter naplója. 1557—1558. (Stromp László.) Kétrészben. Elmondja Oláh Miklós esztergomi érsek alatt Pozsonyban, Nagyszombatban, Znióváralján átszenvedett fogságát és vallatását és majd meg kiszabadulását .

menses sic undique partim a populo exosus, partim vero in dies ille conscientiae testibus excarnificatus in letalem incidit morbum, quo immolescente opprimitur ac instar e linguis obmutescit, percussus apostemate faucium. Inflatus pretermodum vultu, attonitus oculis, discissus labijs, fauce oris mirabile dictu hianti, totus discolor, totus in corpore mirum in modum fetidus. adeo ut vix quisquam hominum eum accedere potuerit vel invisendi gratia vel alia suppeditandi necessaria, nisi bene obturatis nasibus. Praeterea adeo impos animi ut haud secus quam in manus porrecto attramento et papyri chartula senten­tiam animi presentibus manifestaret merite confusam. Sic igitur misere multumque vexatus, cum omnia vitae indicia desperata apparerent, morsque paliida in conspectu aequo obreperet pede, en Chloto tertia Parcarum assistens, intrepida stamen abrupit; sicque migravit miser ex hac luce exosa: Res horrenda et deploranda o lector, perpetuisque digna momentis contra duplicatos corde personatosque christicolas. Hi nimirum aliud in corde gerunt, aliudque in ore proferunt, ignorantes ah infelices, illum verum et unicum, cordium ac renum nostrarum sva xapSioqvwanjv, cuius 6 óíp&aXfiöa xa rcavca ftXenei . . . Tales siquidem plus mortem corporis momentaneam, quam animae perpetuos exhorrescunt cruciatus, magisque terreno ac mortali, quam immortali pptuoque Dnorum Dno, Regumque Regi inserviunt, quem impia tremunt Barátra, colunt sancti angeli, adorant soli vere pii. Adeo miseri immemores morum­que salutisque futurae : ut quid vis in gratiam suorum majorum perpetrent etiam manifestissime et illicita et impia. Tales enini ex diametro (ut aiunt) sibi dissident, inconstantes, perjurii, nugigeruli, polypodii in diversas sese transformant metamor­phoses, digni quovis inextricabili Cretensium labyrintho, omnia probantes et nil eligentes, nilque certi possidentes, semperque discentes et nunquam ad verae pietatis scientiam pervenientes, parvique pendunt illud Apostoli salubre dictum : Corde creditur ad justitiam, ore autem fit confessio ad salutem. Quapropter considerandum omnibus diligenter vere piis arbitror, ita suae salutis rationem adhibere : ut dum sibi optime constant, videant ne de repente cadant, si enim illa Angelica admiranda subli­mitas jam olim excelso Polo cecidit, quanto magis vas fragile ac fictile. Si in alto coelo ruina, quanto magis in infima terra, si Adam primus protoplastes in voluptatis labitur loco, puto paradiso, quanto magis in tanta sceleratorum hominum con­fusione. Transyt enim mundi glória, tamquam dies hesterna et

Next

/
Thumbnails
Contents