Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.
2. Somogyi Péter naplója. 1557—1558. (Stromp László.) Kétrészben. Elmondja Oláh Miklós esztergomi érsek alatt Pozsonyban, Nagyszombatban, Znióváralján átszenvedett fogságát és vallatását és majd meg kiszabadulását .
Vivere spe vidi qui moriturus erat, Spes fovet : haec voluit vitam preferre dolori Nec sinit in morte spes vacillare pios. Verum hic quoque Deus et pater Dni nostri Jesu Chri misericorditer recordatus est mei, quem nil arcani praeterit, quique omnia Cordis secreta perlustrat, nobisque merito exprobrat illud Quo fugis ah demens, quascunque accesseris horas Sub me tutus eris, bene jam sperare licebit. Unde divina miseratione fratres nostri vere christiani, tum Posonienses, tum etiam Alii complurimi Peregrinorum, neglecto Praesidis Aedicto, atque aulicorum minis, indies me usque ad carcerem accedebant, animo imperterrito, partim sua pia juvandi gratia, partim vero recreandi, per quos Deus opt : max : quaeque necessaria mihi in carcerem suppeditabat, idque largissime, perinde ut olim illi piloso Heliae Thesbitae ad fluenta Charit celanti per cornum, ac indigam omnium rerum viduam sarephtanam mulierculam. Alii vero piorum per carceris cancellos gemebundis intuentes oculis, parate ad plangendum, multa et intima Cordis affectu ducebant suspiria, miserti, quod tantopere membra Christi vexet Sathanas per sua Organa. Alii item fratrum saepiuscule intra carcerem usque me accedentes, victum ac potum abunde secum deferebant, qui intra aliquot horas in opaco ergastulo pie mecum conferebant de regno Dei, omnia Christiana officia erga me pie declarantes. Post super venit D. Caspar, doctor medicináé Illustrissimi principis Thomae Nadasdy, palatini regni hungariae, quasi aliter noster Maecenas, qui saepe accedens me per carceris cancellos tam pia eruditione exhortabatur, tum vero suis piis liberaliter providebat expensis. Hic apud Archiepiscopum multum viriliter pro mea eliberatione laboravit, juxta praeceptum evangelicum. Huic D. Christophorus Harumpreisther patrícius posoniensis, vir tum eruditione clarus, tum vero pietate christiana insignis, multa liberaliter in me contulit benefacta, motus pio Dei zelo, qui personali saepissime presentia me accedens, mirifice solabatur suis partim dictis amicis, partim vero scriptis consolatoriis, simulque porrectis pecuniis a me recedebat. Novissime vero omnium Senatus Posoniensis, tum sanctis legibus inclytus, tum vero claro nomine ubique celeberrimus, ac supra celsa sydera notus, benignissime suis piis procu-