Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

2. Somogyi Péter naplója. 1557—1558. (Stromp László.) Kétrészben. Elmondja Oláh Miklós esztergomi érsek alatt Pozsonyban, Nagyszombatban, Znióváralján átszenvedett fogságát és vallatását és majd meg kiszabadulását .

vobis, alii interdum exemplum perjurii nostrorum ministrorum Captivorum, ut qui per divorum vota juraverint, quibus paucis aio: nos habere preceptum Evangelicum a nostro preceptore traditum: Quod nos vetat omnino jurare per coelum, per terram, nedűm per divos. Adhuc illis vehementius instantibus, tanquam multi contra unicum, docti contra indoctum, senes contra juvenem et quasi patres Antiqui contra filium expro­brant, quis tu es, aut qualis ? Num major aut doctior tuis con­captivis presbyteris ? qui populum docent, baptizant, caeteraque Sacramenta administrant ? Ad haec rursus breviter : Scriptum est in evangelicis literis, nolite jurare, sed sit vester sermo est est, non non. Dum igitur sie multum frustraque conarentur in suam pertrahere sententiam, vel minis, vel exemplis, tandem quasi ultro juxta conscientiae testimonium, do sacramentum in nomine sanctae triadis, quo jam olim insignatus eram, juxta ritum sacrosanti baptismatis. Reliquae vero questiones paulo post ordine subjicientur. Quintum capitulum. Peractis igitur satis tumultuose questionibus rursus solusmet destinor in carcerem, tanquam purus haereticus ac dignus Vul­cani cineribus, ut illi passim jactitant voce stentorea. Sacer­dotes vero nostri liberati (si diis placet) ac separati a me, singulis diebus inter Aulicos conversantur, tanquam voti com­potes, reque bene gesta, adversantur mihi tanquam ignoto, rarissime ac fere nunquam adeuntes me incarceratum, vel saltem colloquendi nedum consolandi gratia, adeo praeterea degeneres meorum vineulorum, ut vix postea mihi amplius vel vox illorum audita sit. Itaque paucis post diebus Archiepiscopus Tyrnaviam proficiscitur cum suo satellitio, ubi dum intra quasdam septi­manas moram protraheret, posonii nostri ministri publice ex monachorum Ambone, ad populum impiismam palinodiam re­cantant, qui mihi post illam duram Confessionem, immo dete­standam Apostasim, amplius non aparuere, quorum horrendum scelus, multis suspiriis, dies et noctes, mecum defleo. Cum igitur sie tractati nostri ministri Tyrnaviam deducerentur, Petro paulino preposito procuratore indagacissimo, qui eadem die dominica accedens me circa carcerem, instat sollicite, collo­quitur per carceris Cancellos, movens omnem (ut dicitur) contra me lapidem, ut si velim manumitti, oportebit me per omnia nostrorum presbyterorum scandalosa insequi vestigia, obiterque gratias agebat, quod deviantes miserrimi sacrifficuli

Next

/
Thumbnails
Contents