Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

9. Kocsi Csergő Bálint „Narratio brevis de oppressa libertate Hungaricarum ecclesiarum" cz. müvének X—XI—XII.fejezete. (Balogh Elemér.)

vos; ita ea jam delectatur et gaudet. Tota haec Ecclesia, quae siccis oculis non potuit calamitatem vestram audire, et quae effusa fűit in lachrymas et preces pro vobis coram Dno: jam in laudes et gratiarum Actiones, quas liberatori vestro persolvit, pie effundit/ et stúdium atque affectum' 2 erga vos simm propensissimum probare omnibus officiis gestit. 0 Beatos vos, quibus dátum est a Dno non solum in Christum eredére, sed et pro ipso pati. Quos supremus Imperator aeternitatis princeps eo honore dignari voluit, ut tamquam Athletas for tissimos selegerit, qui advocati essent causae suae testes veritatis, spectaculum coeli et terrae, qui publice coram homi­nibus et angelis pro glória Evangelii decertaretis ! 0 Beatos vos ! qui vos fideles Dei servos probastis in multa patientia, in afflictionibus, in Angustiis, in verberibus, in jejuniis, in laboribus; qui cum Mose praetulistis affüctiones et opprobrium Christi gazis Egyptiacis et deliciis peccati: cum Apostolis gavisi fuistis, vos dignos habitos esse, qui infamia notaremini propter Christum : cum Paulo in tribulationibus gloriati estis, et nullius rei, nec vineulorum nec afflictionum rationem habuis­tis, imo nec vitam caram 3 habuistis, modo absolveretis cursum vestrum, Ministerium, quod aeeepistis a Dno. 0 vos Felices, qui partieipes passionum Christi essetis facti, et quibus vineula ipsius ac Stigmata mundo quidem probrosa, sed vobis gloriosissima, et Deo gratissima in capite vestro ferenda imposita sunt. Gaudete et exultate in Dno, quia merces vestra magna est in coelis, sie. enim persequuti sunt Prophetas et Apostolos ante vos. Pergite fideles Christi servi, chara Dei capita in saneto illo proposito, et quam hactenus constantiam et firmitatem Fidei testatam fecistis in durissimo, quo vos Deus exercere voluit certamine, eandem porro illi semper per probate, certo persuasi supremum Agonothetam, et ápy[7coi(Asv«, qui vos ad certamen voeavit, viresque ad vin­cendum hactenus clementer suppeditavit, suo tempore tandem gloriosam et incorruptibilem Martyrii coronam capitibus vestris impositurum. Interea Deum 0. M. Deum omnis gratiae, qui vos voeavit ad gloriam aeternam, toto pectore precamur, post­quam paulisper passi fueritis, ut vos confirmet, et stabiliat in aeternum, ut redditi Ecclesiis vestris, opus Dni. feliciter et strenue quod antea fecistis persequi possitis : et absoluto certamine et curriculo vestro in gaudium Dni. tanquam fideles ejus servi reeipi. 4 Et vos Fratres Clarissimi, qui tam grato venerandorum 1 effundite ; — 2 suum ; — 3 charam ; — 4 reeipiamini.

Next

/
Thumbnails
Contents