Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

9. Kocsi Csergő Bálint „Narratio brevis de oppressa libertate Hungaricarum ecclesiarum" cz. müvének X—XI—XII.fejezete. (Balogh Elemér.)

potuisset, iis aqua et igne interdixisseut et vel in fine pun­gebant eos, neque permittebant, ut ad Romano-Catholicos delati, in Itália suae innocentiae Testimonium edant admi­randorumque Dei operum viva denunciatione aliquos per­moveant et compungant: Excellentissimus Dn. itaque Reuterus divina manu foecundatus, habebat in animo liberatos, si pro­pinquitas reditus Classis Hollandicae ita tulisset per partém Maris Mediterránéi et Oceani deducere secum, aut certa navi mittere in Belgium: ast cum per aliquot septimanas, tempus rediturae Classis utrinque anxie exspectarent de eadem expe­ditione ulterius etiam in Sicilia continuanda nóvum mandátum Praepotentum Dominorum Ordinum Generalium accedit ad Excell. Dn Reuterum. Hic jam solliciti sunt de commoda liberatorum in Regna Reformata translatione, reputabant enim et belli imminentis incertum exitum ; et quod plane ex voto ad­versariorum cecidisset hoc, si vel diuturniori jactatione maris debilitati, recenter liberati conciderent, vel praelio aliquo ferali una cum Classe implicati, occumberent. Post humanissimam et liberalissimam itaque sex septi­manarum in Classe intertentionem et sustentationem delati in portum Milazzo Castelli Siciliae prope Messina, ibi occurrit quaedam navis Anglica, quae tendebat Venetias, de commoda itaque liberatorum cum hac navi transportatione cum Rever. Vir Theodorus Westhovius mentionéin injiceret apud Excell. Admiralem, desideriumque liberatorum, quo jam semel in aridam descendere peroptarent, significaret, annuit Dn. Reuter, ut cum ista commoditate navigarent Venetias, indeque se con­ferrent in loca tutiora. Die 25. Dn. Reuterus Liberatos literis Salvipassus, suffi­cienti ad navigandum necessario commeatu, ut et pretio navigationis instructos, in navem Anglicam ; cui nomen erat S. Margaretha, et Nauarchus Jacobus Andreáé, sub vesperam transportari jubet, felicissimamque navigationem tam per se, quam per alios Militiae Duces, cum multis precibus et lacrymis apprecatur. Ipse vero eadem nocte versus Messinam cum tota Classe navigat, et in angusto freto Messinensi. provocaturus Gallos, ad Regium in aciem disposita Classe constitit. Exemplum Literarum Salvipassus ex Belgico in Latinum ver sarum. Michael Adrianus Reuter Eques, summus Classis navalis Praepot. D. D. Ordinum foederati Belgii Praefectus. Postquam Stephanus Sellyei, Stephanus Harsanyi, Thomas

Next

/
Thumbnails
Contents