Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.
9. Kocsi Csergő Bálint „Narratio brevis de oppressa libertate Hungaricarum ecclesiarum" cz. müvének X—XI—XII.fejezete. (Balogh Elemér.)
simis saxis illigatum, in maré projectum est; inspectantibus omnibus captivis praesertim Hungaris. Verum paulo post, exorta tempestate, a nexu lapidum solutum corpus, in littus propellitur, et ibidem canibus et volatilibus coeli in alimentum cessit. Furorem insatiabilem hic prodiderunt Veritatis hostes, quando ne eo quidem permittunt, Jovem illum Romanum non adorantes frui, quo ipsi Mahumedani et Mauri fruuntur. In portu enim Ordinario neque Turcis denegatur Terra ad sepeliendum. Atque ut mortui Amicis majorem dolorem et tristitiam crearet Sacrificulus, funiculos, quibus saxa mortuo, in mare projiciendo, alliganda" erat, 1 per Praefectos Triremium a Thoma Stellero et Valentino Kocsi dari praecipit. Nicolaus Borhidai. N. Borhidai, Pastor Augustanae Confessionis in Ecclesia Sancti Andreáé, Comitatus Soproniensis. Ante Judicium illud extraordinarium, anno 1674. 5. Mártii celebratum, ex Parochia sua erat expulsus per vim Papistarum. In exilio constitutus venit Posonium. ubi cum maledictis reversionalibus non consentiret, incarceratur. Leopoldinum adductus, metu crudelissimae et inhumanissimae vexationis eo erat adductus, ut jam subscriberet in abdicationem officii quibusdam reversalibus. Verum cum multorum Exlo edoctus fuisset, Reversionalium subscriptionem, sive in abdicationem officii Ecclesiastici, sive in exilium, esse solum modo gradum ad apostasiam: In iis enim reversionalibus si non explicite, saltem implicite reversalisantes, licet neque ab ullo alio, neque a propria conscientia convicti essent, fateri cogebantur, se esse complices alicujus infidelitatis. Unde, cum proprio chirographo rei facti essent subscribentes, dicebatur ab adversariis, jam nullám esse ex miseriis elabendi viam, quam per amplexum Romanae Fidei. Et hic vir multorum tristissimo per Reversionales casu cautior factus, tantum abest, ut majus aliquid in gratiam Adversariorum faceret, ut etiam semel promissas reversionales, tanquam laqueus 2 Iniquitatis, aversaretur. Assiduus erat in orationibus, verbera saepius perpessus. Majorem partem nudus Neapolim depulsus, et longo mise1 erant ; — 2 laqueös.