Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

9. Kocsi Csergő Bálint „Narratio brevis de oppressa libertate Hungaricarum ecclesiarum" cz. müvének X—XI—XII.fejezete. (Balogh Elemér.)

Nona itaque May cum reliquis in fundum Navis, Adriatici Maris detruditur; postridie illinc ad superiorem consignationem Navis evocatur, et praesentibus Jesuitis monetur, imo urgetur, ut promissa sua jam vellet implere, et sua peccata ritu Ro­mano confiteri. Hic jam ut decet Athletam Jesu Christi aperte renunciat suis ante quatriduum factis promissis, et inquit: Quantum a die illius nefandi promissi, quod inperturbata 1 Praecipitatione mea praestiteram, tristatus sum: tantum, imo certe plus in hoc miserabili statu mihi gratulor, quod Deus mihi talem occasionem indulsit, qua illud, quod inocculto 2 vobis promiseram, hodie in propatulo mihi revocare liceat. Et certe singulari Dei Providentia factum esse recognosco, quod vestra promissa hactenus distuleritis: Exinde enim mihi Vires et animum rediisse sentio ; ut quaelibet crudelia, ut huc usque a ita deinceps potius paratus sim cum aliis Viris Venerandis perferre, quam hanc viam apparentis liberationis ingredi. Profiteor me ab istis promissis, quae vobis nuper feci, tan­quam illicitis, mihique detrimentosis, toto pectore alienum esse. Hac Contestatione edita frémunt, indignantur, et tantum non in furias aguntur Adversarii: Eum execrantur et blas­phemant, minanturque quod nunquam impune laturus esset, quod ita ab eo essent delusi, Ibidem diurnum sex crucigerorum, inde a 5a Április ipsi exhiberi solitum, subtrahunt, fundumque navis repetere cogunt. Ille tarnen ex tanta tentatione se admirabili Dei Provi­dentia ereptum laetabatur, et seposita tristitiä illa praedomi­nante, qua inde a tempore sui promissi premebatur, et tantum non opprimebatur, jam Deo gratulabundus gratias agit, et hilariori vultu cum Fratribus colloquitur: enunciando, ex quantis Angustiis conscientiae solutus esset, postquam libere renunciare potuit suis iniquis pollicitis. Conscientiae pacem et tranquilli­tatem divinitus nactus, aequiori animo jam ferebat ingravescen­tes corporis infirmitates. Pes ex attritu compedum ad genua contrahebatur, ut non posset extendere, neque ejus beneficio amplius uti; reptabat in fundo navis, natibus et pedibus innixus. Ad Piscariam in Provincia Aprucii in Aridam expositur, ex portu Maris, duorum Fratrum humeris adhaerescens, in Carcerem Piscariensem deducitur : illinc postridie protractus et rustico plaustro injectus, in Civitatem Theatinam deportatur. Ulterius hinc neque ire, neque deportari potest; quamobrem cum aliis quinque Reformatis in praefata Civitate derelinquitur. 1 in perturbata; — - in oceultó; — 3 hucusque.

Next

/
Thumbnails
Contents