Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

9. Kocsi Csergő Bálint „Narratio brevis de oppressa libertate Hungaricarum ecclesiarum" cz. müvének X—XI—XII.fejezete. (Balogh Elemér.)

tuis sum sub domo virgae paternae Castigationis suae, caede 1 Collum et dorsum meum, ut inordinatos meos affectus in obsequium voluntatis suae redigam. Satius est ut hic patiar quam in futura vita. Tu nosti quid et quomodo mihi sít salu­tarius. Quid enim abstergeres ab oculis nostris in Coelis, si Lachrymae nobis non caderent in his terris. Diversae sunt viae tuae, a viis hominum: quia tu saepius per ea operaris salutem nostram, quae nobis contraria videntur.- Meum cor est inquietum; sed propter ea veni in hanc horam mundani con­temptus et Anxietatis, ut tu per me glorificeris; quando ex omnibus his a te liberatus fuero. Aliquando prae nimio dolore Angustiatus miser, praefatus 2 veniam 3 alloquitur Reverendum Stephanum Harsányi concap­tivum et compatrem suum. Dulcissime mihi compater, in intolerabili, vulneris mei cruciatu, si tibi piaceret haec sen­tentia insedit Animo meo; Quatenus hunc Archiepiscopum Theatinum compellaremus, quo me hinc exemptum, sub curam suam reciperet; si quomodo adhuc pes meus per medicinám restitui posset, pollicerer me restitutum et sanatum, vel ad Annum servitorem vel debitorem fidelem futurum. Ad hoc angustiati Animi Indicium dicit Reverendus Stephanus Har­sányi. Charissime compater, non te quaeso incessent tales cogitationes, persuade tibi, quod illi non quaerunt nostrum servitium, sed Animam Deus jam te vocat ad liberationem, Ipse est optimus Medicus ipse tuis doloribus prope diem mede­bitur. Hic nihil juvat rebus caducis adhaerere, sed aeterna sunt suscipienda. Et oro te Charissime compater, renuncies omnibus, quae tibi in Mundo chara sunt et fuerunt. Respon­det Sactissimus Martyr. Haec dulcissime Compater tibi ex Angustia Animi mei signiíicavi, ne viderer etiam, si bonis et licitis mediis fieri posset, meae Vitae conservandae defuisse, sed rogo ut aequi bonique consulas, neque ob alium íinem, haec a me profecta existimes. nisi quatenus ad conservandam meam vitám, Si Deus me illa ulterius dignaretur, ex obliga­tione etiam naturali obiigatus sum. Sit nomen Domini Bene­dictum, certe meus animus jam non adhaeret rebus mundanis, nec ullam meam delectationem in iis figere volo. Domesticos meos prae multis mihi hactenus Charissimos jam pridem Deo, assiduis meis precibus commendavi, non feci quidquam hac­tenus sine vestro Consilio, neque nunc in defectu Virium mearum facere vole. Sed fiat quicquid sanctissimo ejus no­mini visum foret, quocunque nie vocaverit — sequar: ab agnita 1 coede: — 2 praefata; — 3 venia.

Next

/
Thumbnails
Contents