Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

9. Kocsi Csergő Bálint „Narratio brevis de oppressa libertate Hungaricarum ecclesiarum" cz. müvének X—XI—XII.fejezete. (Balogh Elemér.)

ereptam sibi libertatém jus repetendi, et potestam omnibus bonis módis quaerendi conservet et tueatur. Johannes Selenyi 1 Nobilis vice Comes Comitatus Nagii 2 Hontensis tum Rectorem Karponensem Georgium Lani Beren­csini 3 detentum, tuam alios Leopoldopoli in Captivatos Luthe­ranos hortabatur ad Constantiam. quatenus nollent Ecclesiam et Pátriám suam ad Exemplum Antecessorum suorum prae­stituere, 4 satis enim per multorum pudendam subscriptionem et horrendam Apostasiam jam esset prostituta; neque respiciant, quid sui Antecessores fecerunt, sed id spectarent, quod spec­tant Reformati illi, cum quibus in Captivitate eadem teneren­tur. Nempe libertatém Patriae et Ecclesiae Salutem. Hoc consilium Nobilissimi Viri, Karpona ad se perlatum Dn. Reverendus Sámuel Nikletius, Leopoldopoli Reformatis referebat et communicabat. Neque caruit effectu consilium et exhortatio, omnes enim iis qui Leopoldopoli asservati sunt Lutherani, ut et Georgius Lani ex parte, post communicatum hoc consilium cum Fratribus Reformatis ad finem usque con­stantes permanserunt; quorum quidem nomina supra in Fron­tispicio Capitum assignata sunt. Caput Duodecimum. De Morte crudeli et violenta Novendecim Martyrum: qui in Hungáriáé, Dalmatiae, Apruzii Provinciáé Carceribus in Itália : et in via deportationis, nec non in Triremibus Neapolitanis spacio biennii a Papistis occisi sunt, et primum quidem de Morte Michaelis Miskolczi, non enim hic tempus et ordinem mortis unius cujusque sequi possemus. 1 Zelényi; — 2 Nagy; — 3 Beresini; — 4 prostituiere.

Next

/
Thumbnails
Contents