Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

9. Kocsi Csergő Bálint „Narratio brevis de oppressa libertate Hungaricarum ecclesiarum" cz. müvének X—XI—XII.fejezete. (Balogh Elemér.)

argumenta, in Animum afílictorum Fratrum nunquam recessura redierunt. Rhaetiae Reformatae Fideles afílictis his et in vitám revocatis Fratribus ubique gratulabundi occursebant: iisque hospitalitatis et humanitatis officia sine defectu praestabant; eorumque humores contrectabant, vulnera benigna manu obli­gabant. Fideles vero Tigurini apertis misericordia visceribus eos exceperunt, imo complexi sunt: statim ab ingressu eos in desideratissima Reverendorum ac Clarissimorum Dominorum Pastorum et Professorum hospitia, per binos, sicut et antece­denter Neapoli liberatos collocarunt; eorum confracta et longo miseriarum onere attrita membra, ex intima plane commisera­tione et commotione, tarn medicis quam Chirurgicis refocillarunt et recrearunt, gratulationibus et honestissimis salutationibus, tarn in curia Ecclesiastica, nomine Venerandi Ministerii quam in civica, nomine Amplissimi et Magnificentissimi magistratus, per Nobilissimum Quaestoréin Dn. Henricum Escherum cohone­stati sunt: post congratulationeni, cum Venerabiiibus, Excellen­tissimis, Clarissimis Dominis Ecclesiae et Scholae Tigurinae Pastoribus, Professoribus et primae nobilitatis Urbis Tigurinae Viris, plusquam Magniíico (licet ex Amplissimi Magistratus provisione in jugi convivio essent quotidie) convivio excipiun­tur: Amicissimaque tot Virorum Celebrium conversatione fru­untur. Subjiciam hic Exempla Aggratulationum quibus fratres Buccarino liberati soli in Curia Ecclesiastica; conjuncti vero cum Fratribus Neapoli liberatis in Curia Civica sunt cohonestati: ut olim etiam secutura Christianorum posteritas, typum perfectae dilectionis Dei et proximi, in operibus fidelium Tigurinorum intueri et si casus ferat, imitari possit. Oratio Venerandi Viri Dn. Rodolphi Hospiniani Praepositi Collegii Canonicorum dignissimi, qua Fratres quinque Hungaros Buccarino liberatos in Stuba Canonicorum, totius Venerábilis Tigurini Ministerii nomine affatus est die XI. Julii Anno 1676. Viri Reverendi, Clarissimi, Doctissimi Martyres Jesu Christi gloriosissimi, Fratres in Christo plurimum colendi, amandi. Cum tantos Viros Athletas pro nomine Jesu fortissimos, tum nuper e Triremibus Neapolitanis ad nos adductos, tum paucis abhinc diebus ex iniquissimis Carceribus Buccarinis huc advenientes, tanquam Angelos Dei intuemur non possumus non orantes cum Apostolo Paulo erumpere in haec verba. Benedictus sit Deus ac Pater Domini nostri Jesu Christi,

Next

/
Thumbnails
Contents