Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.
9. Kocsi Csergő Bálint „Narratio brevis de oppressa libertate Hungaricarum ecclesiarum" cz. müvének X—XI—XII.fejezete. (Balogh Elemér.)
ore eorum íiuere cessarunt. Cum acris ista matéria Spiritu Vitrioli temperata, putrefactam carnem faucium consumebat dentes, qui antea insensibiliter in carcere cum sputo non amissi, neque in parietem conjecti erant, hoc tempore jam cum partibus maxillarum etiam ut plurimum excidunt: malae et mentum perforantur. Stephanus Szent Péteri, praeterquam quod mentum percussum habet, 1 amisit etiam quinque dentes. Stephanus Kállai cum majori parte linguae putrefactae amisit undecim dentes Samueli Tatai cum frustulis gingivae tres dentes exciderunt. Jolianni Rimaszombathi eodem modo totidem dentes perierunt. Stephanus Ladmoci cum osse maxillari, quatuor dentes molares effractos amisit: quos ego hisce oculis vidi, et hisce manibus cum maxilla simul effracta contrectavi, quibus haec scripsi Et hos dentes solummodo vis illius gangrenae extorsit, non enim sensit unquam graviorem aliquem ictum sibi in maxillis illatúm, nisi vero durities ímmellarum, per multos dies non advertenti cum tanta violentia maxillam fregisset. Usque adeo horrenda est, haec maxillaris ossis amissis, ut cum horroré mirandum sit, hominem post tantam ossis amissionem supervivere posse. Tempore curationis vero os singulis ferro ingesto distendebatur. Ibi jam curam medici subituri erant, quamvis Servitores et Ancillae infirmorum curae destinati presto essent, cum tarnen ex pedore squalore et sanguine carceris essent purgandi, ipse Szalontai multum reluctantes et prohibentes patientes propriis manibus secundum praescriptionem Medici, per totum corpus in vino et aqua marina abluit. Orabant ipsum Captivi, ut ab hoc proposito supersederet, ab ipso tarnen impetrare non potuerunt, ut suas manus ab ablutione abstineret, quin imo addebat. Pro magno mihi lucro duco. inservire Ministris Christi, praesertim talibus, qui usque ad Mortem prodigi fuerunt vitae suae. Idem facit altera vice pedes eorum abluendo. Quando in doloriíica hac cura detinerentur, omnes religiosi praeter Jesuitas, ad eos invisendos, cum nobilibus ejusdem urbis gregatim quotidie accurrunt eorumque innocentiae aperte testimonium perhibent, inquientes subinde quod hi innocentes solum astu Jesuitarum an supra dictas miserias devenissent. Et medicus Nonni ipsa multitudine praesente saepius asseveranter dicebat: profecto hi sunt Jesu Christi Martyres. Quamvis a Domino Szalontai omnia sine defectu, quae pro isto tempore necessaria judicabantur, subministrata essent, tarnen ut Nobiles Urbis etiam suam condolentiam contestaren1 haberet.