Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

9. Kocsi Csergő Bálint „Narratio brevis de oppressa libertate Hungaricarum ecclesiarum" cz. müvének X—XI—XII.fejezete. (Balogh Elemér.)

sunt. Ipse vero sub poena imminutionis capitis a Colonitsio ad haec omnia perficienda mandátum subinde accipit. Inquit Illi Rimaszombathius, ecce tu contestari inno­centiam nostram, videris tarnen quomodo et quomodo te ipsum justificabis. Deo erat tibi magis obediendum quam hominibus. Jam ab hoc tempore neque injectos per fenestram furfuraceos panes possunt coliigere, sed sub Janua carceris, infimo et immunditie computruerunt: neque quicquam inde a 17. Apr. ad 2. Maji vel buccellam 1 panis comederunt. Potum vero aquae sed rarissime adhibere poterant. Orabant Carce­rarium per Misericordiam Dei, vellet ipsis subministrare exiguum calidae aquae: ut eidem intinctum furfuraceum panem emollire et ad sui sustentationem adhibere possent, non enim quicquam ulterius propter exulceratas fauces digerere et manducare poterant, sed a natione immisericorde nihil impetrabant, in medio omnis immunditiei alte demersi se se in sanguine suo sputo et fimo volutabant: et defoedati haerebant. Nam post­quam ora eorum in tanta obscurissimi et foedissimi carceris angustia exulcerata fuissent, ac penitus interne corrupta fuissent, continuo spumas sanguineas excrebant et evomebant, sine dubio naturales humores ab interna commotione augmen­tum hic fecerunt, qui per istas despumationes ad finalem de­fectum prosperabant, neque jam in ista immunditie natantes, se in hanc vel illám partem inclinare poterant, neque ex tantis foetoribus concatenati capita elevare valebant, neque se invicem videre et affari poterant, solum modo identidem ingemiscebant, et Deo quidquid erat adversorum commendantes, separationem et dissolutionem sui ex miseriarum carcere per mortem expec­tabant. Imo etiam Captivus in exteriori carcere, eo solum desti­natus erat, ut invigilaret horae mortis captivorum. Ipse quidem huic officio invigilat et per fenestram Captivos identidem inclamat. An adhuc viverent? Ita in umbra mortis jacentibus, ut jam ad triduum in eodem statu vix ullus superesse poterat : Ecce Deus, qui afflictis tempore praestituto adest, etiam his succurrit clementer, et ubi omni auxilio et ope humana destituti essent, in redemp­tionem eorum, qui cum mortuis reputabantur, festinat. Excellentissimus enim Belgii foederati Ordinarius Viennae legátus, Illustrissimus, Dominus Gerhardus Hammel 2 Brüning 3 inde ab Anno 1674 Mensis Mártii die quinto ad quem convo­catio Ministrorum Posonium, per Archiepiscopos et Episcopos 1 bucellam ; — 2 Hamel ; — 3 Brüninck. Egyháztörténeti Adattár. 9

Next

/
Thumbnails
Contents