Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

9. Kocsi Csergő Bálint „Narratio brevis de oppressa libertate Hungaricarum ecclesiarum" cz. müvének X—XI—XII.fejezete. (Balogh Elemér.)

Omnia enim clicta et facta constantium, quanta possunt solertiá notant, et ad capitaneum deferunt. Anno jam 1676. mense toto Januarii ut et in fine Xbris saepius accurrit praefectus carceris, et ad nauseam usque amplexum fidei Romanae suadet, idque solum suo nomine, cum tarnen omnia ex instinctu capitanei ageret. Capitaneus vero vile mancipium Colonitsiani furoris nihil intentatum relin­queret, occasione ergo quarundam literarum a Colonitsio accep­tarum, adit iterum captivos, 1 et ex tenoré literarum Colonitsii dicit: etiamsi centies subscriberetis, nihil tarnen jam a Colo­nitsio impetrabitis, nisi amplexi fueritis Románam íidem. Colonits enim non amplius jam íidem adhibere potest subscriptioni, cum multi eum subscribendo deluserunt. Cum ita neque suasionibus proficere jam in ipsö Januario nova onera incipit imponere, cogebantur namque et sui et aliorum immunditiem evacuare ex carcere, et ipsos formales secessus expurgare. Hoc eodem tempore etiam ipsos aegrotos ante aliquot dies pro liberiori aere ex conclavi reliquorum eductos, repor­tari jubet, ut et aegri quantocyus extinguantur, et alii eorum contagio amplius inficiantur. 9. Februario post abscessum capitanei Viennam severum ab eodem praefecto carceris imponitur mandátum, de his miserrimis hominibus, quod nimirum si noluerint sese accomo­dare ad priorum illum danmatorum carcerem prioribus numellis, cippis et manicis constringendi traducantur. 13. Ergo Febr. summo mane adest Praefectus carceris Mattheus Stanko, et cum multa indignatione inquit. Eho dum abite in carcerem Qui aliquantulum viribus valebant, nemine deducente abeunt, alii infirmi baculis innixi, prius tristissimum ergastulum repetunt : alii vero proh dolor ! in agone consti­tutus vir Rev. Georgius Szendrei minister Balogiensis 3 Refor­mátus, violentis manibus lictorum correptus, neque jam amplius fari potens, sed solum suspiria ex imo pectore trahens, per gradus distortos per saxa et ligna trahebatur, raptabatur, et in angustum foramen carceris ita distorquebatur, ut ex nudo corpore moriturientis, frustra carnis et cutis cum multo san­guine, non tam moribundi, quam spectantium accerbissimo dolore deterentur et lapidibus adhaererent. In squallido hoc ergastulo, tandem 6. post die, pie in Dno propter Dnum moritur ; eductus e carcere sine ullo honore sepulturae defoditur 1 ad captivos ; — - Bologiensis.

Next

/
Thumbnails
Contents