Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)

78 temerariam existimationem quorcndam, qui putant adversos rerum e­ventus ex nulla procedere ordinatione. Qui vero ad prosperitatem pertinent, illos solos putant a providentia divina ducere ori­ginem. Ait ergo: At vero hie iam nostris malis cumulus accedit 5 etcetera. Qui nunc populi rumore s et cetera. [I p 4,44] Quasi: imprudentes iudicant tam de prosperis quam de adversis eventibus. Quidam enim dicunt me meruisse, que acciderent, quidam dicunt me peiora meruisse, quam acciderint, quidam dicunt vitam meam non in studio veritatis, sed in specie tantum consistere. Hoc enim est, 10 quod ait: Quinam populi rumore s et cetera. Hoc tantum dixerim ego esse adverse fortune sarcina m et cetera. Enumerat mala sua. Et ego quidem bonis omnibus pulsu s et cetera. [I p 4,45-46] Videre autem video r et cetera. Prosequitur discursum huius enumerati­onis: flagitiosum quemqu e videor videre, ad audendum quidem 15 facinus incitari impunitate, ad efficiendum vero incitari pre­miis. Itaqu e pro his omnibus, que enumer ata sunt, libet exclama­re: [O] stelliferi conditor or bi s et cetera. [I m 5,1] Usque hue conquestus est infirmus iste de iniquo iudicio, quo impii innocen­tiam suam iniuste et inordinate dampnaverunt. Conquestus novis­20 sime est de iniqua existimatione eorum, qui putant eum meruisse supplicia, que patitur, etiam maiorahis. In hoc autem metro convertit se ad Deum omnium conditor em, ostendens eum universa rationabiliter et ordinate regere et conservare, solos autem homines negligere, et hanc eius negligentiam tam in ordine malo­25 rum ostendit, quam in ordine bonorum. Illos enim negligere dicit eo, quod non curet, quid faciant. Istos autem negligere dicit eo, quod non curet, quid patiantur. Ait ergo: O conditor orbis stelli­fer i, id est firmamenti, in quo stelle site sunt, o tu conditor, qui perpetuo nixus soli o [I m 5,2-3] id est naturali et eterna 30 et incommutabili stabilitate versa s , id est vol vis celum, id est stellas rápido turbine , id est celer rimo motu et cogi s antigua ordinatione uniuscuiusque sidera , [I m 5,4] et que habent circuios et per se moventur et que non habent circuios nec per se moventur, sed aliorum vicina celeritate et celi infinítate 35 rapiuntur in motum indirectum. Hec omnia sidera cogis pati legem 14 audendum] audiendum

Next

/
Thumbnails
Contents