Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)

73 katholicus et fidei deffensor, ipse in heresim prolapsus esset per astutiam Arrianorum. Hoc autem audientes aulici quidam verba bona senatus perverterunt in verba detractionis et retulerunt ea regi, propter quod rex misit legatum imperátori cum litter is, 5 in quibus continebatur: senatus Romanus reus est magestatis. Hoc autem sentiens Boetius litteras abstulit legato. Quo audi­to rex composuit litteras sub nomine Boetii ad senatum, quarum continentia hec erat: 'Heresis imperatoris ecclesie ruina est. Consulimus discretioni vestre ut clero et populo Romano assump­10 to katholicum eligamus imperatorem.' Has siquidem litteras rex transmisit imperátori. Quo audito scripsit imperátor regi in hunc modum: decrevimus Boetium tanquam re um magestati s proscriptum esse et in exilium relegandum. Ait ergo: Delatorem ne documenta ferret, quibus senatum magestatis reum facérét, impedisse crimi­15 namur . [Ip4,21] Accusor siquidem tanquam reus magestatis, ob­icitur mihi, quod ego effecerim, ne imperátor propriam iniuriam ulcisceretur in senatum, qui erat reus magestatis. Quid igitur o magistra cense s ? [I p 4,22] Quasi: iudicas me iuste an iniuste egisse, quod et senatum innocentem volui salvum facere a pena 20 iniuste dampnationis et imperatorem volui salvum facere a culpa iniuste ultionis. Utrumque enim futurum erat: et senatum truden­dum esse in meritam penam et imperatorem trudendum esse in gra­vissimam culpam pro odio bonorum. Nos vero intendebamus et senatum liber are a pena et imperatorem a culpa. Infitiabimu r ergo, id est 25 negabimus crimen , hoc est factum quod accusatores mei dicunt esse crimen, videlicet quod senatum salvum facere voluimus, ne for­te, si negaverimus factum pro mundano timore, tibi pudori simus, quia a confessione honeste veritatis numquam debemus recedere pro timore pene, fatebimu r secundum quod adversarii nostri cri­30 men esse asseverant. Sed opera impediendi delatoris cessabit [I p 4,23] id est negabimus nos dedisse operam, ut delatorem impediremus, ne contra senatum falsa documenta defferret. Qua­si dicat: non negabimus nos operam dedisse. Delator hanc lega­tionem portabat: nefas esse, ut senatores salvarentur. Hoc enim 35 est, quod ego negabo. Hoc enim est, quod ait: An illius ordinis 14 ferret] corr. ex 'facer et' 15 obicitur] obicito 16 ne] suprascr.

Next

/
Thumbnails
Contents