Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)
74 salutem nefas vocabo? Ille quide m, hoc est delator suis decretis effecerat de m e, hoc est decreverat de me nefas esse, quod senatum ab iniusta pena dampnationis volui salvare. Sed imprudent i a [I p 4,24] id est que futuros bonarum et malarum non 5 pensat rerum eventus semper mentien s sibi, id est peccato suo non potest immutar e bona vel mala merita bonorum vel malorum operum. Quasi: ipsi dicunt, quod penam exilii, in qua positus sum, meruerim. Ego autem dico, quod pro salute senatus et pro tribulatione, quam patior, // salutem mereor eternam. Nec mihi Socrati10 co decret o et cetera. Quasi accusatores mihi obiecerunt, quod salvare volui senatum et propter hoc impedivi delatorem. Meum autem est et veritatem non negare et mendaciu m non concedere. Sic enim Socrates decrevit vir sapiens et iustus, ne veritatem negaret, nec mendacium concederet. Hoc enim est, quod ait: Nec mihi 15 Socratico decret o et cetera. Verum id quoquo modo si t, id est se habeat or do meritorum, relinquo estimandum tuo sapientiumque iudici o [I p 4,25] id est tarn divine, quam humane sapientie iudicio. Cuius rei seriem atque veritate m et cetera. Nam de compositis falso litteris . [I p 4,26] Quasi: criminatur me, quod dela20 torem impediverim et litteras senatui transmiserim pro liberanda ecclesia. Nam de litteris falso compositi s sub nomine meo a delatoribus, quibu s, id est quarum continentia arguor sperasse Romanam, id est omnium Romanorum libertatem , si imperator deponeretur et alius a Romano clero et populo eligeretur, quid attinet 25 dicere , hoc est disputare, cum hoc evidenter sit falsum? Tu enim statuisti, ut divine ordinationi nemo resistat et boni principes amandi sint, perversi vero patiender tolerandi. Quaru m litter arum fraus , quia non sunt meo sigillate sigillo, nec verba sapiunt meam in scribendo consuetudinem, aperts patuisset, si nobi s pre30 sentibus licuisset uti confessione delatoru m, ubi videlicet litteras illas acceperint et quando et cui et quid, id est accusatorem et accusatum coram iudice stare presentes et mutuis interrogationibus et responsionibus negotium examinare; magnas vires habet in omnibus negotiis , id est causis civilibus et ecclesiasti35 cis tractandis et iusto examine diffiniendis. Nam que sperari 4 bonarum et malarum] bonorum et malorum 5 pensat] pessant 9 // 19A 10 accusatores] acusatores 20 litteras] littera 27 litterarum] corr. ex "sitarum" 31 cui et] "et" suprascr. 35 diffiniendis] diffinientibus