Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)
68 movet t e ad compatiendum ipsa facies loci et horror carceris. Sapientie etenim est, ut ilia abhominetur, que studium et operam et fructum imprimis impediunt. Quasi: locus iste non est locus studii, sed tormentorum. Eccine bibliotec a et cetera. [Ip4,3] Bibliote5 cam in hoc loco vocat armarium librorum sapientie humane et divine. Vel armarium vocat locum, in quo docebat et scribebat et philosophabatur. Hoc autem significare videntur verba, que secuntur: in qua de divinarum et humanarum rerum scientia dissereba s? Que nimirum sapientie exercitia sive in docendo sive in 10 scribendo et interpretando et disputando stultorum invidia conculcavit. Talis habitu s etcetera. [Ip4,4] Excursum facit, quo demonstrat studium sapientie immutatum, quod per mutationem habitus et vultus doctoris demonstrat. Decorus enim habitus doctoris mutatus est in pannosum habitum captivi, aiacer quoque 15 vultus doctoris mutatus est in lacrimosum vultum captivi. Ait ergo: Talis habitus talisque vultus erat, cu m in biblioteca mea secretas natur e causas, que in mundo oculte sunt et secretas rationes supernaturalium, que in celo oculte sunt, tecum, hoc est te diligente ingenium rimarer, cum mihi describeres radio 20 astrolabii vias , id est motus sideru m directorum vel indirectorum. Cum mores nostro s et cetera. Hue usque de studio phisice dixit, nunc de // studio ethice dicit, cum mores nostros ad unitatem societatis humane pertinentes totiusque vit e iustorum r atione m, id est ordinem rationabilem proportionaliter formares ad exem25 pla , hoc est exemplaria celestis ordini s? Ut enim de sideribus agamus, sicut Stella alterius stelle cur sum non impedit, ita homo rationabiliter vivens alterius iustitiam impedire non debet. Ut autem de celestibus spiritibus agamus, sicut spiritus aliis paciffice presunt et alii aliis paciffice obsequuntur, ita in hominum re 30 publica alii aliis utiliter principantur et alii aliis humiliter obsequuntur, ut sint in studio gerrarum alter alterius membra. Eccine premi a et cetera. Quasi iuxta tuam ordinationem et studium disposuimus vitam. Sunt ergo eccine premi a debita in istis laboribus sapientum, quando sentimus nobis mala pro bonis reddi. At35 que tu hanc sententia m etcetera. [I p 4,5] Nunc fatetur se 3 imprimís] ipmis 6 et scribebat et] 20A: "vel scribebat vel" 8 qua] sequitur littera "d" 13 et vultus doctoris] 20A: "doctoris et vultus" 16 biblioteca] 20A: "pibliotheca" 19 diligente] 20A: "dirigente" 20 id est] 20A:"id est" suprascr. 20 directorum vel indirectorum] 20A: "directos vel indirectos" 21 16B: philosophie 20A: "phisice" 22 // 17A 22 ethice] 20A: "hetice" 22 unitatem] 20A: "bonitatem" 28 spiritus aliis] 20A:"spiritus alii aliis" 29 paciffice] post hoc "presunt" eras.