Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)
67 rant. Si vero veritatem capiunt, quia sentiunt se errasse et illusos fuisse de erroribus, et erroribus et illusionibus et inordinato dolore erubeseunt et ordinate dolent. Ille etenim dolor invalescentis erroris est, iste vero suscepte veritatis. Quid ergo 5 fies? quid lacrimis manas ? Pristino videlicet erroris et timoris vulnere aut penitudinis // erubescentia et dolore? Unde sequitur: si opera m efficacem medicantis exspectas, oportet detegas vulnus inordinati dolor is. Hic dicendum, quod dolor in adversis partim mitigatus est et partim restât. In hoc autem est mitigatus, quia 10 recte intelligitur pro adversis nec gaudendum nec dolendum esse. In hoc vero dolor adhuc restât, quia cogitât se in prosperis rationabiliter et ordinate vixisse, virtutum amatores et iustitie propugnatores innocentum defensores fuisse. Hec sibi ad memoriam reducentes non possunt non dolere, quod in tantum prevaluit malitia 15 iniquorum, quod boni et honesti viri omni destituuntur honore. Hoc enim est, quod imperfectus iste non tarn graviter dolens ut ante, dolet tarnen, quod hereticis tanta est a Deo concessa potestas, quod catholicos tam immoderata hostilitate vexant, ut inde ordo religionis et divine servitutis cultus et exercitium sapientie ex toto 20 conculcentur. Causas igitur huius, qui in ipso superstes est, doloris incipit enumerare. In quo non divitiarum vel dignitatum mutationem deplangit, sed religionis et divini cultus et ecclesiastice pacis et sapientie detrimentum. Ait ergo: Tunc eg o [I p 4,2] animo prius disperso in propria dampna possessionum mearum, pro 25 quibus prius inordinate dolebam, collect o post demonstrationem in vire s iudicii recte tarn de inferioribus quam de superioribus discernentis, inquam: Ann e status sapientie religionis et divini cultus evidenter in me mutatus adhuc eget ammonition e ad considerandum ipsum? N'ec per s e patenter eminet 30 asperitas immoderata, [ fortun e] sevientis asperitas in no s? Nomine fortune significat inordinatum impetum tyranni fidem catholicam et divinum cultum et sapientie studia per sequentis, insapiente et innocente viro. Nichilne te ipsa faciès loci movet et cetera. Incipit enumerare communia sancte ecclesie damna et 35 primum incipit a detrimento studiorum sapientie dicens: Nichilne 2 illusos] in margine add. , corr. ex "illusis" 6 // 16B 32 persequentis] persequentes