Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)
66 Hoc enim est quod ait: At quisqui s [I m 4,15] et temporalia perdat, trepidus pavet , id est timet perdere, vel opta t habita retinere, vel perdita rehabere et his affectionibus torquetur eo, quod non sit stabilis in proposito iustitie suique juri s [ I m 4,16] 5 id est viriliter agens in adversis. Abiecit clipeu m [ I m 4,17] patientie et impatiens dolet et tristatur perditis exterioribus et motu s a loc o iustitie, dum putat se iniuste pati, necti t naturales affectiones quasi cat en a m [ I m 4,18] id est spem et amorem, gaudium et timorem et dolorem. Catena ista in alio loco appellator 10 rota malorum, de quo scriptum est: Rex sapiens ventilator impiorum trahit eos in rota malorum. Hec rota sive catena incipit ab amore et transit in spem, tum in gaudium, de gaudio in timorem, de timore in dolorem. Hac igitur catena sive rota incessanter trahitur, quisquis per has naturales affectiones temporalibus incurvatur. Sentisne 15 inquit he c et cetera. [ I p 4,1] Causas distinxit unde, qui patiuntur adversa sive a populo sive a tyrannis, dolent vel non dolent: amorem scilicet et timorem. Querit ergo, an hec demostratio effectum habuerit in infirmo, et loquitur more medici, qui interrogat egrotum post acceptam medicinam, utrum adhuc sentiat effectum me20 dicine. Ait ergo: Sentisne inquit hec , id est causas, quas distinximus, id est divinum timorem et amorem et humanum timorem et amorem. Inde enim est, quod perfecti nichil dolent in adversis. Hinc vero est, quod imperfecti nimis dolent in adversis. Quasi: Sentis hec vera esse atque illabuntur tuo animo , ut inde 25 dolorem tollam et tristitiam? An onos lyra s? id est habes tu te circa nostram demonstrationem, sicut asinus se habet circa lyram, ut audiens non intelligas? Et intelligens veritati non aquiescas? Sic enim demonstratum est, quod qui amorem et timorem divinum habent, pro nichilo ducunt et multitudinis et tirannorum 30 commotionem. Qui vero mundanum amorem et timorem habent,vincti sunt catena, quam ipsimet colligaverunt ex naturalibus affectionibus per falsas opiniones, quibus sunt illusi. Si ergo nostre demonstrationis Veritas animo tuo illapsa est, quid fles? quid lacrimis manas ? et hoc ideo querit, quia imperfecti si predictam 35 demonstrationis veritatem non capiunt, inordinate dolent et plo5 clipeum] post hoc "iusticie" lin. del.