Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)

58 latori medico de morbo suo respondere penitus nescientes. // Sui paulisper oblitus es t et cetera. [I p 2,6] Videtur debere dicere: fidei sue paulisper oblitus est, sed quoniam sine fide nemo vere rationabilis est, competenter dixit: sui oblitus est. 5 Addit autem paulisper eo, quod facile sit consolatori talem ab o­livione hac ad fidem revocare et ab fantasis ad veritatem. Hoc enim est, quod ait: facile recordabitur . Sicut enim ab olivione Veritas incipit non cognosci, ita recordatione Veritas incipit recognosci. Facile recordabitur hoc adiutorio: si quidem nos ante cognoveri t. 10 Nullus enim redit ad fidem, nisi sentiat sapientiam esse. Per earn enim solam reditus est ad fidem ob olivione, ad veritatem ab illu­sionibus. Quod ut possi t et cetera. Quo ordine cognoscere sa­pientiam possit, determinat evidenter. Nisi enim false opiniones deleantur, quibus putavit rerum verarum fantasias res veras esse, 15 sapientia non poterit cognosci. Primum ergo est, ut a falsis opi­nionibus lumina rationis expediant. Ait ergo: tergamus lumina eius , id est mentem, quam pluraliter vocat lumina propter rectum iudi­cium temporalium et eternorum. Caligantia nube , hoc est falsa opinione rerum mortalium , id est divitiarum, regnorum, dignitatum, 20 laudum et voluptatum, que omnia putavit conferre, que non confe­runt, pro quibus in consequentibus longa disputatio restât. Hec dixi t 11 p 2,7] ad conferendam spem salutis egrotanti: ocu­los meo s, id est duas virtutes mentis, unam per quam recte iudicat de superioribus, aliam per quam recte iudicat de inferioribus. 25 Hos, inquam, oculos non claros, non perspicuos, sed undante s lacri­mis et falsis opinionibus plenos siccavit contracta veste in rugam . Eadem vestis contraitur rugis et tunc non dinoscitur forma vestis, sed distenditur spatiis et tunc cognoscitur forma et pulcritudo vestis. Vestis ergo sapientie tracta in rugam est 30 seientia et virtus imperfecta, que per disputationem postmodum amplificanda erat. Cum enim infirmus intelligit se illusum fu­isse, minus dolet; [h]is versibus auctor in persona sua, non in persona infirmi loquens ostendit per similitudinem rerum corpo­ralium, qualiter ratio istius infirmi pristinum recepit visum. 35 Comparat ergo rationis [lumina] soli, quorum vero ventos impe­1 // 13A 28 distenditur] "distentitur" 5 Addit] adit corr. ex. "distentur" 9 adiutorio] corr. 29 est] corr. ex "et" ex "adiutoriu" 31 amplificanda] corr. 11 solam] corr. ex "amplianda" ex "soient" 33 infirmi] corr. 26 contracta] corr. ex "ipfirmi" ex "contractam" 35 ventos] ventus

Next

/
Thumbnails
Contents