Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)

57 ratio patientis alienator ab officio discretive veritatis, ut nesciat notos discernere ab ignotis, amicos ab extraneis. Letar­gus autem spiritalis ab ipsa rationis egritudine procedit, quando mens fais as patitur opiniones et falsis opinionibus patitur il­5 Iusiones et falsis opinionibus et illusionibus patitur oblivionem veritatis illius, sine qua mens salvari non potest. Statuit enim or­dinatio divina corporibus humanis viaticum temporalia universa. Statuit autem viatoribus viatico recte utentibus beatitudinem eternam. Sapientes autem viatores naturales affectiones, que 10 circumstant rationem, spem videlicet amorem,gaudium,timorem et dolorem ad beatitudinem dirigunt eternam, amantes et sper antes earn et spe gaudentes et Deum timentes, ut beatitudinem conférât, quam sapientibus viatoribus promisit, quando deviant dolentes. Istis utique temporalia omnia quanti ponderis sunt, quantum cor­15 pora caduca sustentare possunt. Sunt autem alii, qui viaticum temporalium amore pretiosius pensant estimantes in divitiis habundantiam, in regnis potentiam, in dignitatibus honorem, in laudibus gloriam, in voluptate gaudium consistere. Isti igitur, qui sufficientiam, que in divitiis est, que utique non vera 20 sufficientia, sed vere sufficientie fantasia est, arbitrantur veram sufficientiam esse et per similitudinem illuduntur, po­tentiam que in regnis est, que non vera potentia, sed vere po­tentie fantasya est, arbitrantur veram potentiam esse, et per similitudinem illuduntur, honorem qui in dignitatibus est, qui 25 non verus honor, sed veri honoris fantasya est, arbitrantur verum honorem esse, et per similitudinem illuduntur, gloriam que in laudibus est, que non vera gloria, sed vere glorie fantasya est, arbitrantur veram gloriam et per similitudinem illuduntur, ut gaudium, quod in voluptate est, quod non verum gaudium, sed veri 30 gaudii fantasya est, per similitudinem illuduntur. Taies siquidem irruente seculari tempestate usque adeo obstupescunt, ut immemores illius fidei, qua recte creduntur prospéra et adversa non nisi de divina ordinatione procedere, sub pressura sollicitudinum mundani timoris et doloris iacent non tam taciti quam elingues, non tam 35 elingues quam muti, morbum suum penitus ignorantes ideoque conso­2 ab] post hoc "amicis" punctis del. 7 corporibus] post hoc sillaba "du" lin.del. 11 eternam] eterna 14 quanti] "tanti" malim 14 quanti] "tanti" malim 19 sufficientiam que] "que" supra lin. add. 20 fantasia] corr. ex "fanfasia" 32 creduntur] littera "b" suprascr.

Next

/
Thumbnails
Contents