Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)
53 equora pont i, id est superficiem maris. Item solitus est rimari, guis volvat stabilem spiritus orbem . [I m 2,15] Mundus dicitur volvi propter stellas et aquam necnon et propter eirculos aeris, quibus stelle, que per se motum non habent, moventur. Impetu 5 namque solis ipsius aerius circulus impetuose fertur. Eodem quoque modo se habent eireuli ceterarum stellarum, que per se moventur. Conditor etenim quattuor elementorum, ex quibus mundus eorporaliter constat, quibusdam dedit situm sine motu, ut extimo et intimo elemento. Ceteris vero, id est mediis dedit situm 10 cum motu. In igne itaque et ter- // ra orbis stabilis est, id est sine circuitu. In aqua vero et aere orbis instabilis est, id est eorum motus non cessât. Sicut ergo extimum et intimum elementum semper durant sine motu, ita duo media semper durant in motu. Hec est enim stabilitas orbis semper dur are, vel etiam solitus 15 est rimar i causam, cur sid us [I m 2,16] id est sol et luna casuru m secundum quod hominibus videtur, non secundum rei veritatem in Esperias undas rutilet ab ortu . Namqua sol in die et luna in nocte rubicunda aparent eo, quod nondum plene illuminatus est ab eis superioris emisperii aer. Unde accidit, ut 20 quanto altius ab ortu surgunt, tanto splendidiora apareant. Item solitus est rimari, quis veris placida s et cetera. [I m 2,18] Terra natura et actu frigida yemali tempore humectatur, recendente vero hieme parata est recipere calorem aeris, qui in vere calefieri solet. Humore igitur et calore coeuntibus in 25 terra in tempore veris generantur herbe et flores. Huius siquidem generationis causas solitus fuit rimari naturali speculatione, qua nature cum subsistentibus deprehenduntur, id est calor et humor in terra. Quis dedit ut plen o et cetera. [I m 2,20] Item solitus est rimari causas fertilitatis fructuum in arboribus 30 et vitibus in tempore autumni. Sicut enim ex humore et calore nascuntur, ita ex humore et calore crescunt et maturantur. Hie ergo solitus fuit rimari causas rerum predictarum atque solitus redder e in ceteris variis rebus causas varias natura latenti s [I m 2,23] id est rationes naturales et occultas eo, quod 35 ad cognoscendam huiuscemodi veritalem sensus non adiuvalur. 4 non] lin. del. 5 aerius] littera "u" suprascr. 7 etenim] edenim 9 situm] post hoc "sine" lin.del. 10 cum] corr. ex "mcù" 10 // 11A 35 cognoscendam] cognoscendam in