Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)

54 Hic ergo perfectus naturalis veritatis investigator quondam et cognitor, quando rerum facultas studio subpeditabat, nun c per secularem tempestatem eis recedentibus, quia virtute fortitu­dinis imperfectus est, iace t [I m 2,24] a tyranno prostratus, 5 dum non considérât, quoniam sicut contradictione exercetur sapi­ens, ita tribulatione exercetur fortis. Qui enim hanc ignorât rationem in adversis, onus tribulationis equaliter portare ne­scit. Huius enim divine rationis intelligentia securum mentis lume n est. Quo nimirum lumine qui caret, dum tribulatur, tenebras 10 palpai. Dum ergo viri eruditi minime considérant penes seipsos iuste tribulationis causas, tribulalio procul dubio illis est quasi catena, qua mentes ipsorum tanquam colla ereis catenis gravantur, dum mala, que iusto Dei iudicio perferunt, inviti portant et se iniuste portare putant. Non enim considérant, 15 quid Deo iusto iudici debent, sed potius considérant, quia ty­rannis, qui tamen Dei flagellum sunt, nichil debent. Hoc enim est, quod sequitur: Cogitur heu stolidam cernere terram . [I m 22,27] Namque vir quantumcumque // litter is exercitatus sine adversis non considérât, quid in eo ulciscatur Deus, stolidus est. Omnis 20 enim stolidus et insipiens est et superbus. Insipiens est siquidem et superbus est, quia dum considérât tyr annum se offendisse, non considérât se Deum graviter offendisse, qui facit regnare ypocritam et tyrannum; in quorum fornace et purgantur boni et seinerantur superbi, qui se iniuste pati arbitrantur. [S] ed medi- 25 cine magis, inquit, tempus est quam quere le. [I p 2,1] Consola­tor iste antequam infirmum consolaret, de infirmitate ipsius conquestus est. Nunc autem quenam sit eius infirmitas, in qua consolandus est, evidenter ostendit; deffectus videlicet vir­tutis illius, que inter quattuor principales virtutes summa est 30 et magis necessaria ad perfectionem, fortitudo videlicet. Pru­dentia namque iustitiam exigit, iustitia vero temperantiam, omnis vero fortitudinem , id est patientiam. Huius igitur patientie deffectus infirmitas ilia est, qua laborat etiam is, qui scien­tia perfectus est. Conformât autem se consolator iste medico, 35 istum autem, qui consolandus est, conformât egroto. Quasi: con­13 inviti] post hoc "perfer" lin. del. 14 et se iniuste portare putant] in marg. add. 18 vir] virum 18 // 11B 18 litteris] praecedit littera "a" expuncta 19 ulciscatur] ulsciscatur 20 est] e 21 se' post hoc "non" lin.del. 23 Job 34,30: "Qui regnare fecit hominem hypocritam..." 24 superbi] corr. ex "suberbi"

Next

/
Thumbnails
Contents