Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)
52 qui scientia firmus est et virtute infirmus. Novit enim causas ventorum naturales, per quas intellexit, quid sint et unde procédant venti. Notandum autem, quod ventus est aer proprio motu fluens in impetum. Hanc autem aptitudinem habet omnis aer in5 ferior, qui a circulis stellarum usque ad terram et aquam attingit. Cum enim omnis aer natura et actu mobilis sit, aer superior, qua stelle discurrunt, multum movetur a stellis, que proprio motu currunt per directum. Aer vero, qui sub circulis stellarum et specialiter sub circulo lune situs est, terram 10 et aquam attingens a circulis stellarum nullum penitus patitur motum. Hie autem aer per se ex omni parte moveri potest. Unde aliquando movetur a sursum deorsum et a deorsum sursum, [a dextrorsum sinistrórsum] et a sinistrórsum dextrorsum, ab antrorsum retrorsum et a retrorsum antrorsum. 15 Cumque ceperit in opositum moveri, efficitur impetuosus ex fluxu aeris sequentis, qualiter aqua efficitur impetuosa ex fluxu aque sequentis. Aer igitur taliter motus ventus appellatur. Cuius impetum et collisionem aliquando patitur terra, aliquando vero aqua, et multo amplius aqua quam terra. Ea solida 20 substantia est et firma, aqua vero mollis et infirma. Quando aeres superiores, qui terram vel aquam non attingunt, contra sese invicem fluunt et fluxu proprio gravem impetum faciunt, collisiones eorum tonitrua appellantur. Ex quorum siquidem collisione impetuosa usque adeo calefiunt, ut in ignem mutentur, qui corrusca25 tio appellatur. Hie nimirum ignis aereus nonnunquam vertitur in substantiam durissimam atque gravissimam, que sua gravitate et Ímpetu deorsum fertur sive in terram sive in aquam. Et hec quidem gravida et dura substantia ex igneis aeribus conflata fulgur appellatur. De passione itaque aque, que ex ventis procedit, 30 consolator iste locutus ait: quin etiam rimari solitus est proprio anxiomate reperire veritatis causa s naturales potestatis aeris, qui sub circulo lune situs est, et in sex regiones fluere et fluxu suo impetum facere potest. Quibus causis, id est ventis sonora flamin a [I m 2,14] id est collisiones ven35 torum et aque solliciten t , id est excitent atque commoveant 8 sub] in marg. add. 19 Ea] eo 20 est et] sequitur "frigida" lin.del. 21 aeres] littera "g" suprascr. 29 procedit] procedunt 31 anxiomate] sequitur littera "p"