Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)

51 rectos vel indirectos meatus, cerneba t id est intelligebat lumina rosei soli s [I m 2,8] id est causam, qua sol rubeus aparet in ortu, eo quod aer superior is emisperii nondum plene illuminatus est ab eo, Postquam enim sol superioris emisperii aerem plene 5 illuminât, aer illuminatus a sole factus splendidus impedit, ne tam facile sol conspici possit, sicut in mane conspicitur. Sol enim per illuminatum aerem in occulos resultans aspicien­tium retundit aciem. Viseba t etiam sider a, id est cognoscebat claritatem lune gelid e, [I m 2,9] intelligebat videlicet, quod 10 luna sicut aer a sole illuminatur. Notandum autem solem calidum esse eo, quod circulus ipsius igni vicinus est, qui natura et actu calidus est, lunam vero frigidam esse eo, quod circulus ipsius terre et aque vicinus est, que natura et actu frigida sunt. Sequitur: et victo r secrete difficultatis habeba t stellam 15 comprehensa m et cetera. [I m 2,12] Investigator secrete veri­tatis, que a sensibus penitus remota est, dicitur vincere ob­scuritatem, quotiens per anxioma, quod veritati congruit, reperit veritatem. Cognoscebat ergo stellam: quecumque Stella exercet vagos recursu s [I m 2,10-11] id est indirectos motus, id est 20 intelligebat causam, qua Stella per indireetum movetur proprium circulum non habens, fertur quasi erratica flexa per varios orbe s aliarum stellarum currentium per directum. Stella enim, que proprium motum non habet et ideo proprium circulum non habet, trahitur impetu circuli aliquando unius stelle, aliquando al­25 terius stelle. Quecumque etenim Stella proprium motum ha­bet, habet et proprium in aere circulum, quem suo motu movet. Circulus itaque cuiuslibet stelle, quia motum habet a Stella, cuius circulus est, stellam, que per se motum non habet, rapit et suo mo- //tu trahit, donee offendat in vicinum alter ius stel­30 le circulum. Hic ergo astrologus numeri s circulorum et motuum temporum et spatiorum comprehendebat totum huiuscemodi et stel­le cur sum, que per aliarum stellarum motus de uno circulo ra­pitur in alium. Quin enim causa s et cetera. [I m 2,13] Pro­sequitur consolator iste causas naturales quamplurimas secre­35 tas et obscuras, per quas commendat scientiam huius imperfecti, 6 mane] corr. ex "mare"_ 20 intelligebat] intelligebat 21 flexa] corr. ex "flexos" 25 Stella proprium] ordo verborum litteris mutatus 29 // 10B 32 stelle] post hoc "et" lin.del. 33 Quin] Qui

Next

/
Thumbnails
Contents