Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)

50 ethyca vel loyca perfecte sunt exercitati. Horum autem alii per­fecti sunt virtute, alii imperfecti. Virtute autem perfectorum vel imperfectorum alii sunt fide perfecti vel imperfecti, alii sunt karitate perfecti vel imperfecti, alii sunt continentia per­5 fecti vel imperfecti, alii sunt abstinentia perfecti vel imper­fecti, alii sunt patientia perfecti vel imperfecti. Istos igi­tur, id est patientia perfectos, consolatores intelligere debemus, patientia vero imperfectos et scientia perfectos consolandos in hoc loco intelligere debemus, ad quos dirigitur pars ista 10 conquestionis: Hie quondam celo liber apert o et cetera. Notan­dum autem fabricam mundanam ex quattuor magnis constare cor­poribus, igne videlicet aere, aqua, terra, que sepe elementa ap­pellantur. Formatus autem est mundus ex istis quattuor partibus consistens in modum globi, et est eius extima pars ignis, intima 15 vero terra, pars vero terre próxima aqua est, pars vero igni próxi­ma aer est. In quo etiam notandum, quod terra et aqua, que in­time mundi partes sunt, in modum cite formate sunt. Aer vero et ignis, que extime partes sunt, in modum globi formate sunt. Ignis enim et aer sursum et deorsum, dextrorsum et sinistrórsum, 20 ante et retro globosa sunt. Terra vero et aqua sursum et deorsum globosa non sunt. Offendit autem aer in aquam et terram // sursum et deorsum, dextrorsum et sinistrórsum, ante et retro. Ignis vero in aerem secundum omnes predictas regiones offendit. Terra vero locus est terrestrium corporum, ut animalium et reliquorum. Aqua 25 vero locus est aquatilium corporum, ut piscium et reliquorum. Aer vero in ea parte, qua terre vicinus est, locus est avium et ceterorum. Idem vero aer in ea parte, qua igni vicinus, locus est stellarum. Investigant autem philosophi per mathematicam speculationem situm et motum solis et lune et aliarum stella­30 rum, que per directum moventur. Investigant etiam situm et motum illarum stellarum, que per indirectum moventur. Hoc enim est quod ait: Hi e astrologus quondam , dum secularis tempestas eius studium non impedivit, liber ab aliis curis, quas tribulatio immittit, suetus ir e mathematica speculatione [I m 2, 7] situum et motuum et 35 spatiorum et temporum et numerorum in ethereo s stellarum di­17 cite] "scute" malim 19 enim et] post hoc "aqua" del. 21 //10 A 22 sinistrórsum] sequitur littera "g" 24 animalium] allaiü

Next

/
Thumbnails
Contents