Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)
49 vel putant eas alia de causa esse quam sint, quoniam mens sive ratio recedit a via et tramite vere investigationis et fallitur delusionibus false opinionis. Hoc enim ordine tendit in externas // ire tenebra s, id est terrores, quibus Veritas reprobatur et 5 approbatur falsitas; de siquidem tenebris erroris Dominus dicit: Ligatis pedibus et manibus, mittite eum in tenebras exteriores, ubi est fletus st stridor dentium. Imperfecti enim falsis errorum obpinionibus seducti merentur ligari manibus, ut non operentur, que operanda sunt, putantes bonum malum et malum bonum. 10 Ligantur et pedibus, ut non operentur, sine quo operandum est. Ordo ergo talis est. Increpuerunt perfecti vaniloquia imperfectorum atque compescuerunt. Mitigatis itaque vaniloquiis imperfectorum, perfecti recte compatientes eis conqueruntur ipsos falsarum illusionibus opinionum deceptos esse. Dirigit au15 tern auctor conquestionis hec verba ad illos specialiter imperfectos, qui sunt seientia perfecti, sed sunt imperfecti virtute et in temptatione secularis tempestatis, qualis sub Theoderico seviebat in Romanos, patientie virtutem non habent, ut equanimiter tolerent adversa. Hoc enim est, quod ait: Terrenis quotiens 20 flatibus acta Crescit in immensum noxia cura . [ I m2, 4-5] Quasi: tunc ratio tendit in externas tenebras, quotiens cura, id est sollicitudo naturalibus affectionibus implícita et per hoc noxia , quoniam amantur, que amanda non sunt, sperantur, que speranda non sunt, timen tur, que timenda non sunt, et hoc ordine 25 sollicitudo hec est act a terrenis flatibus superbie tyrannorum. Cum igitur hec cura in tempore secularis tempestatis crescit in immensu m in his, qui fortitudinis virtute imperfecti sunt, tunc mens tendit ire in externas tenebras. Hie quondam celo liber apert o et cetera. [I m 2,6] Pars ilia conquestionis, que 30 precessit, universaliter pertinet ad omnes imperfectos, quorum vaniloquia sedata sunt per increpationem perfectorum et indigent tamen, ut per eosdem perfectos ab erroribus et sollicitudinibus eripiantur. Hec autem pars conquestionis ad illos pertinet specialiter imperfectos, qui cum sint seientia perfecti, virtute 35 sunt imperfecti. Seientia perfecti sunt, qui in physica vel 4 9B 5 de] dei 6 Ligatis pedibus] Cf. Math. 22,13 2; externas] "ex" suprascr. 34 imperfectos] "in" suprascr.